Criteriologia
p. 550
dentia de rebus metempiricis : nam evidentia objecti est criterium objectivitatis et veritatis, i. e. ubicumque habetur evidentia, ibi habetur cognitio vera et objectiva. Atqui haberi potest evidentia de rebus metempiricis (quae sint causa aut ratio sufficiens — sive interna sive externa — factorum empiricorum). Ergo.
MAJOR probata est in Criteriologia generali, TH. XVI.
MINOR ostenditur :
Exordium demonstrationis desumitur ex rebus empiricis immediate datis ; his rebus analysi subjectis applicatur principium causalitatis, et sic ad rem intelligibilem non empiricam devenimus. Nempe res sensibus observatae (sc. re Ego, vel realitas externa) habent varias dotes, qualitates, proprietates, quarum ratio existere debet : nam nihil est sine ratione sufficiente — hoc principium immediate eruitur ex principio identitatis, atque ideo analyticum est et absolutum. Hinc, si ratio non reperitur in ipsis phaenomenis, reponenda est in mundo extraphaenomenali. Hac methodo rationali possumus usque ad principia essentialia rerum penetrare, imo ad causas superiores usque ad Deum ipsum creatorem omnium adscendere ; atque sic justificatur tota Metaphysica.
Res metempirica mediante principio causalitatis cognosci potest quoad suam existentiam, et aliquo modo quoad suam naturam. Nimirum, ut realitas metempirica sit ratio sufficiens facti empirici, necesse est in se contineat perfectionem effectus vel formaliter, vel virtualiter, vel eminenter. Quapropter rei metempiricae possumus praedicata tribuere quae vere ei conveniant ; atque ita notiones de ea habemus saltem analogas seu positivo-negativas.
Corollaria
I . — Ergo nihil impedit a priori quominus justificari possint certitudines nostrae : 1. ordinis ontologici — de substantiis, de causis, de principio vitali, de anima spirituali, de Deo creante, conservante, concurrente, etc. ; — 2.