Criteriologia
p. 551
ordinis ethici — de discrimine boni et mali, de fundamento intellectuali legis naturalis, etc. ; — 3. ordinis religiosi — de commercio Dei cum hominibus, de prophetiis, de miraculis, de factis mysticis supernaturalibus, etc.
II . — Ergo, praeter scientiam « positivam », existit alius fons cognoscendi cujus valor est inconcussus. Cavendum est autem ne circa « scientiam » vel « objecta scientiae » moveantur controversiae mere verbales. Scilicet Scientia potest multiplici modo definiri :
1 Scientia est cognitio certa de existentia alicujus rei et de attributis ejus saltem partialibus, sive haec res deducatur mente sola ex ejus effectibus, sive determinetur empirice methodis experimentalibus : hoc sensu Deus, anima spiritualis, principium vitale, etc. sunt objectum scientiae, i. e. certo cognosci possunt.
2 Scientia est explicatio alicujus facti empirici per aliud factum empiricum. Si scientia ita definiatur, clarum est res metempiricas ex ejus ambitu excludi : nam neque Deus, neque anima, neque principium vitale possunt empirice. (i. e. methodis concordantiae, differentiae, variationum concomitantium, etc.) determinari (1).
Hic secundus sensus nunc dominari incipit. Quare ad vitandam confusionem, aut scientia secundo sensu intellecta adhibenda esset cum adjectivo inseparabili « positiva » vel « experimentalis », aut si hoc epitheton omittatur, bonum esset, post conventionem publice factam, novam vocem introducere qua designaretur categoria rerum quae certo cognoscuntur, licet non cognoscantur methodis expe-
(1) Cf. C MERCIER, Crit. gén., p. 289; Les Origines de la psychologie contemporaine, pp. 384, 387, 396, 408 seq. — M. de LA TAILLE, art. cit., p. 343 : « Qu'il s'agisse de choses ou qu'il s'agisse de Dieu, il est bien clair que l'absolu échappe au procédé décrit aujourd'hui comme scientifique. L'être en soi ne peut se penser comme pris entre deux groupes de phénomènes, antécédents et conséquents, qui le définissent soit en qualité, soit en quantité. Et dire l'absolu inconnaissable en ce sens par rapport à la « science », c'est à peu près comme si on le disait incalculable, impondérable, non mesurable. »