Criteriologia
p. 552
rimentalibus ( ). Ideoque, si quis affirmet Deum non demonstrari scientifice, respondendum est distinguendo : non demonstratur methodo experimentali, e. ; non demonstratur eo modo qui certitudinem certo objectivam praebeat, n.
Scholia
I . — Si quis objecerit de rebus metempiricis nullam haberi notionem propriam, respondendum est notionibus analogicis seu positivo-negativis res ita cognosci ut ab aliis certo discernantur, atque ita ut eis praedicata tribuantur quae eis vere conveniant. « Conceptus, quibus res spirituales ut tales apprehendimus, analogi tantum sunt, non proprii ; ideo imperfecti sunt et obscuri. Attamen ex hoc non sequitur eos nihil dicere, immo impossibiles esse. Testibus ipsis rerum mundanarum peritis, materia, vis gravitatis et alia plena sunt densis obscuritatibus et fere mysteria sunt ; non tamen ideo rejiciuntur. Stultum enim est postulare, ut mens in rebus a sensibus remotis eamdem e aritatem aspectabilem aequirat, quam experimenta, observationes, calculus mathematicus praebent. acsi nulla sit vera cognitio et certitudo, ubi non sit claritas empirica ( ). »
II . — In institutione scholari, statui « positivo » respondet non neutralitas quam confessionalem appellant, sed neutralitas philosophica, secundum quam a mentibus juvenum excludi deberet omnis notio theologica vel metaphysica ( ).
Difficultates.
1. Homo, utpote compositus ex anima et corpore, nequit se extollere supra res ex materia compositas. — 2. Res cognoscitur quatenus ejus essentia penetratur. Atqui non possumus penetrare essentias rerum metempiricarum. —
(1) Cf. M. de la TAILLE, Études, 1904, t. IV, p. 519.
(2) J. DONAT, Critica, p. 142.
(3) Cf. Yves de la BRIÈRE, dans Études, 1910, t. IV, p. 720 sqq.