Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 555

CAPUT IV

DE FIDE ET TESTIMONIO

Certitudines spontaneas habemus non de iis tantum rebus quas ipsi propriis viribus cognoscere potuimus : sc. vel experientia (interna aut externa), vel operatione mentis sive deductiva sive inductiva, verum etiam de rebus aliis, iisque multis, quarum cognitionem directam nunquam potuimus acquirere (Cf. TH. II). Nimirum plurima quae a nobis, sive propter angustias temporis aut spatii, sive ob intellectus nostri infirmitatem, attingi nequeunt, ab aliis hominibus cognosci nobisque communicari possunt. Cognitio hominum testimonio comparata non scientia vocatur sed fides.

Quamvis fides sit fons cognoscendi humanae menti maxime accommodatus, ex ea tamen, ut factis compertum est, profluunt errores tam multi ut necessitas urgeat confugiendi ad criterium quo testimonium verum a falso discernatur. Hujusmodi criterium diximus supra (TH. XV) repositum esse in evidentia indirecta, scilicet in manifestatione nexus cujusdam necessarii inter attestationem et realitatem rei testimonio traditae. Nexus iste tunc adest, cum conditiones quasdam adimpletas esse constat.

Exponendum est in praesenti capite quo pacto constare possit harum conditionum adimpletio ; atque ita elucebit quaenam judicia fidei jure haberi possint tanquam justificata. Loquemur 1. de testimonio orali immediato (TH. XL); 2. de testimonio orali mediato sc. de traditione (TH. XLI) ; 3. de testimoniis scriptis (TH. XLII) ; 4. pauca subnectemus de testimonio doctrinali (TH. XLIII).