Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 556

THESIS XL

Potest quandoque constare scientia et veracitas testis immediati (I) ; quo in casu testimonium historicum certitudinem objectivam suppeditare potest (II).

Auctores

Thesis nostra legi potest in libris manualibus neo-scholasticorum, vg. apud TONGIORGI, Inst. Phil., I, n. 629 sq. ; — DONAT, Critica, pp. 161 sq. Multa etiam praebent : Ch. DE SMEDT, Principes de la critique historique (') (Liège : librairie de la Société bibliographique belge, 1883) pp. 61 sq. ; — MM. LANGLOIS et SEIGNOBOS Introduction aux Études historiques (Hachette 1899), pp. 130 sq. — De testimonio psychologice inspecto et in specie de testimonio in foro judiciali multa quotidie scribuntur, de quibus legi potest D Ernest DUPRÉ, Le Témoignage. Étude psychologique et médico-légale, Rev. des Deux-Mondes, 15 jan. 1910, pp. 343-370.

Praenotanda

I. Notiones. — 1. Testis dicitur ille homo qui aliquid a se cognitum alteri communicat. a) Immediatus (vel oculatus) vocatur, si id refert quod ipse propriis sensibus percepit ; — b) mediatus vero (vel auritus), si illud ab alio narratum accepit.

2. Testimonium, subjective intellectum, est actus quo aliquis rem quampiam alteri manifestat (= attestatio) ; objective sumptum, est res ipsa quae manifestatur. — Testimonium distinguitur :

1) Ratione originis, in divinum (= Revelatio) et humanum ;

2) Ratione objecti, in doctrinale et historicum, prout veritas speculativa aut eventus refertur ;

3) Ratione medii, in orale, scriptum (vel pictum) et

(1) « Ce petit ouvrage n'est, sauf les trois derniers chapitres, et des retouches sans importance, que la reproduction d'articles publiés en 1869 et 1870 dans les Études religieuses... Je me suis décidé à les réunir en volume à la prière de M. God. Kurth, M. l'abbé Duchesne, M. Marius Sépet... » Préface.