Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 559

cientem postulat. Haec autem ratio sufficiens non est illusio in teste — siquidem constat ejus scientia; neque est mendacitas ejus — nam constat ejus veracitas. Sola igitur ratio sufficiens testimonii est ipsa realitas facti testimonio traditi. Postquam hoc ultimum manifesto constitit, certitudo fidei fit reductive metaphysica : tunc enim nexus necessarius viget inter attestationem et realitatem rei traditae.

NOTA. Fatendum est nonnunquam auctoritatem testis probabiliter tantum constare. Quod si nihilominus in hoc casu homo assensum firmum rei traditae praestet, sese propria culpa periculo errandi exponit.

IV. De partibus voluntatis in assensu fidei. — Dictum est : ubi constat auctoritas testis, testimonium historicum certitudinem objectivam gignere potest : non dicimus : gignere debet. Etenim, cum attestatione fide digna res tradita non fiat in se visa, assensus in eam praestitus requirit directam motionem voluntatis. « Credere non potest nisi volens » (S. AUG.). Varii autem casus accidere possunt : a) Quandoque, ex una parte, res apparet evidenter credibilis saltem ita ut omnis ratio prudens errorem timendi excludatur ; et, ex altera parte, nihil boni apparet pro voluntate in imperio suo denegando : tunc motio voluntatis in assensum intellectu praestandum tam spontanee elicitur ut conscientia non animadvertetur, vg. quando agitur de admittenda existentia Africae vel Americae, vel magnarum urbium quas nunquam vidimus. b) Quandoque, non obstante evidentia credibilitatis, aliquod bonum apparet in assensu denegando : tunc actio voluntatis valde manifesta est, vg. in acquiescendo mysteriis captum rationis humanae superantibus.

Quibusdam videtur postremus casus psychologice impossibilis, iis scilicet qui distinguere nolunt evidentiam credibilitatis ab evidentia veritatis (cf. TH. III) (1). Lis diri-

(1) Certains auteurs distinguent la foi scientifique et la foi d'hommage. a) La foi scientifique est l'assentiment donné à une proposition à cause qu'on la voit évidemment croyable, i. e. parce qu'on s'est démontré le fait du témoignage et l'autorité du témoin par des