Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 558

Quare totus labor artis criticae in dignoscenda scientia et veracitate testis consistit.

Ad determinationem scientiae et veracitatis assequendam duae leges psychologicae inserviunt :

1 lex : « Omnes homines naturaliter scire desiderant » (ARIST., I Met. 1), i. e. homines natura duce cupiunt cognoscere id quod est. — Homines igitur, huic inclinationi sponte obedientes, cognoscunt ea quae sine labore apprehendi possunt. Quapropter, praesupposita possibilitate metaphysica facti — qua deficiente eo ipso evanesceret scientia testis —, inquirendum est utrum testis talis et in talibus adjunctis fuerit ut cognoscere potuerit id quod ab eo refertur ; utrum praeterea sagax sit, attentus, prudens, etc. Caeteris paribus difficilius fidendum est pueris et feminis ; magis fidendum est pluribus quam paucis et a fortiori unico testi. Videndum est insuper num factum quod refertur sit, natura sua, facile cognoscibile, vg. inundatio, incendium, pestis, bellum, victoria reportata, etc.

2 lex : « Nemo gratis mendax. » — Inductione universali compertum est homines non veritatis tantum, sed veracitatis quoque studiosos esse, ita quidem ut non decipiant nisi sub influxu cupiditatis vel alius passionis quae naturalem veracitatem impediat. Quare inquirendum est utrum testes fuerint tales et in talibus adjunctis positi ut rationem aliquam habuerint veritatem celandi atque ideo decipiendi. Quodsi hujusmodi ratio appareat exclusa, testimonium est certo fide dignum : mendacium enim, seu locutio difformis a mente, absente causa mentiendi, esset effectus ratione sufficienti carens — quod repugnat.

III. De certitudine fidei. — Ubi constat defuisse rationes sive errandi sive decipiendi, testimonium certitudinem gignere potest. Certitudo fidei dicitur quidem moralis, eo quod proxime nitatur in legibus psychologicis quibus mores hominum subjici solent ; at fundamentum ejus ultimum debet esse principium rationis sufficientis. Nempe testimonium, sicuti quodlibet factum, rationem sui suffi-