Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 562

diversae indolis simul et eodem modo deficiant in sanitate sensuum, in eorum debita applicatione, ita ut omnes in eumdem errorem incidant. Excipe casus ubi testes simul collecti in se mutuo agunt (= hallucinatio collectiva).

II. Veracitas testium : fieri enim nequit ut multi homines quibus diversa sunt studia, vitae conditiones, commoda et incommoda, in idem mendacium consentiant : nam non omnes possunt aliquam utilitatem in mentiendo reperire.

II PARS : Testimonium fide dignum certitudinem objectivam gignere potest.

EXPLICATUR. — Ubi certa est scientia et veracitas testis, et proinde ubi testimonium est fide dignum, intercedit nexus necessarius inter attestationem subjectivam loquentis et realitatem rei traditae. Unica namque ratio sufficiens testimonii fide digni est ipsa realitas extra-subjectiva rei testimonio traditae. Cf. PRAENOT. III. Quare affirmatio rei testatae (sc. determinatae propositionis) in auctoritate testis innixa necessario conformis est cum ordine rerum objectivo, ideoque vera.

Scholion : De factis internis.

In thesi actum est explicite de factis externis, quae a pluribus hominibus et eodem modo observari possunt. Quaeri potest utrum certitudinem obtinere possimus de factis internis, quae uni soli immediate nota sunt. Mos fuit, per multos annos, ut ii omnes qui se atheos profiterentur, vg. pantheistae, materialistae, deterministae, etc. ab apologetis mentiri dicerentur. Nunc autem factum pro certo admissum explicare conantur. — Jamvero de factis internis valet nostra thesis : testis enim, etiam unicus, fidem meretur, si certo constat ejus scientia et veracitas. Porro de factis internis scientia non deficit, cum hujusmodi facta sint objectum immediatum conscientiae ; veracitas autem in his factis referendis dignosci potest mediantibus principiis psychologicis quae valent de quolibet teste.