Criteriologia
p. 563
Attamen difficultas major adest ubi agitur de factis internis.
Difficultates.
1. Cumulatae probabilitates nequeunt certitudinem gignere. A. Testimonia humana, quantumvis multa, nihil sunt aliud nisi cumulatae probabilitates : cum fieri possit ut singuli falsum dicant. R. c. M ; d. m. sejunctim sumpta, c. ; conjunctim sumpta, sd. si nullum motivum novum certitudinis oritur, c. (et nego suppositum); secus, n. — 2. Testes conjunctim sumpti non fiunt magis veraces : siquidem manent natura sua fallibiles atque mendaces ; et proinde eorum testimonium non magis valet quam ubi sejunctim sumuntur. R. Valor testimonii non provenit ex mero cumulo testimoniorum materialiter sumpto, sed ex eo quod cumulus ipse est novum factum quod rationem sui sufficientem habere nequit nisi in veritate rei testatae. Singuli testes, ut membra collectionis, retinent naturam suam et proinde possibilitatem physicam errandi et decipiendi ; sed ipsa consensio testimoniorum ostendit hanc possibilitatem physicam esse ligatam et hic et nunc in actum non transire : sc. moraliter impossibile est tot testes, studiis et commodis differentes, in eodem mendacio convenire. — 3. Saltem si agitur de miraculo, nihil probat consensio testimoniorum. Nam multos testes errare aut mentiri est tantum moraliter impossibile ; sed fieri miraculum est physice impossibile. Ergo, cum physica impossibilitas nos magis movere debeat quam moralis, miraculum numquam erit admittendum (ita D. HUME). — R. Miraculum est possibile metaphysice : Deus enim, utpote auctor naturae, legibus physicis dominatur, quae igitur eatenus sunt constantes quatenus haec constantia Deoplacet. Hinc ubi hornines fide digni testantur exceptionem aliquam factam esse legibus naturae, aliquid affirmant quod est intrinsece possibile, sc. interventum Dei in rebus naturae. Quare in testimonio quo miraculum refertur non est concilianda impossibilitas physica miraculi cum ejus.