Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 39

dicuntur analytica. Alia sunt immediata (i.e. absque medio termino obtenta) vg. prima principia (identitatis, contradictionis, exclusi medii, rationis sufficientis, etc) ; alia sunt mediata (i.e. ope medii termini obtenta) vg. conclusiones ex primis principiis deductae : sic « anguli in triangulo aequales sunt duobus rectis », etc.

NOTA : Apud Scholasticos, facultas quae intuetur principia dicitur intellectus ; facultas qua deducuntur conclusiones dicitur ratio et complexus conclusionum dicitur scientia. Ita S. THOMAS : « Certitudo quae est in scientia (i. e. in judiciis deductis) et in intellectu (i. e. in judiciis immediatis) est ex ipsa evidentia eorum quae certa esse dicuntur » 1 Dist. 3 q. 2 a. 2. — Discrimen inter scientiam et experientiam in eo jacet quod in scientia attingitur objectum ideale, abstractum (= natura absolute spectata), dum in experientia attingitur res ipsa concreta vel effectus rei.

3. Judicia inductiva. — Quandoque non videt quidem mens praedicatum inter notas quae constituunt essentiam subjecti ; attamen ex factis particularibus in quibus, variatis rerum adjunctis, observatum est praedicatum de facto convenisse subjecto, mens concludit cum certitudine praedicatum illud de jure, seu ex lege essentiali subjecto convenire. Ex. gr. : ignis a b c d... urit ; ergo ignis urit. Vel : aqua a b c d... composita est ex hydrogenio a' b' c' d'... et oxygenio a'' b'' c'' d''... in proportione ponderali unius ad octo ; ergo aqua composita est ex hydrogenio et oxygenio in dicta proportione ( ). — Hujusmodi conclusiones dicuntur judicia inductionis vel inductiva.

(1) Il va de soi que dans ignis a b c d... urit, je ne définis pas : ignis = ce qui brûle ; la généralisation inductive ne s'opère pas par simple suppression des désignations singulières a b c d. Je procède comme il suit : ce quelque chose que je vois de mes yeux et qui se produit dans la nature à la suite de tels antécédents, je l'appelle feu. Or, je constate que cette réalité, appelée feu, brûle ; je dis : cette réalité a brûle. Mais la réalité b, ayant mêmes apparences et mêmes antécédents, brûle aussi ; de même, la réalité c, d, etc. Je conclus : la réalité, ayant telles apparences, tels antécédents, etc. brûle, a la propriété de brûler. C'est l'induction. Le feu n'est pas feu, parce qu'il brûle, mais il brûle parce qu'il est feu, c'est-à-dire parce qu'il a telle nature. — De même dans l'exemple : l'eau a b c d est H O;