Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 579

gritatem, originem aut auctoritatem ullius documenti : nam adimpletio conditionum supradictarum, ubicumque constat, rationem sui sufficientem habere nequit nisi in authentia et veracitate documenti ; 2) quatenus affirmat certitudinem historicam non esse absolutam (vg. RABIER, Logique, p. 328). Etenim a) vel intelligitur eam non esse metaphysicam : concedimus quidem certitudinem historicam natura sua et proxime esse moralem ; attamen fit reductive metaphysica, quotiescumque ratio sufficiens testimonii non potest esse alia quam veritas rei traditae ; — b) vel intelligitur eam non esse certitudinem proprie dictam : concedimus iterum certitudinem de rebus historicis non esse pure intellectualem. Res etiam quae in seipsis non apparent nequeunt intellectum cogere ; ad eas credendas requitur motio voluntatis. Motio vero voluntatis legitima est, ubi intellectui constat auctoritas testis ; insuper libera est ubi, non obstante bono quod existere posset in denegando assensu, assensum voluntas nihilominus imperat. Exinde etiam sequitur meritum fidei.

II. — Ex thesi elucet etiam regulas artis criticae et hermeneuticae, secundum Logicam, non subjectivas sed objectivas esse. Nimirum ex documentis quae certo innotescunt, ope principiorum rationis, transitus fit ad realitatem factorum in documentis insertorum. Hinc in asserendis factis praeteritis obtemperat mens ordini objectivo : sc. eatenus affirmat quatenus res affirmanda sibi apparet tanquam unica ratio sufficiens attestationis scripto consignatae.

Quapropter rejici debent regulae artis criticae, prout a Modernistis historicis statutae sunt : sc. 1. lex exclusionis ultraphaenomenici, 2. lex transfigurationis, 3. lex defigurationis psychologicae (cf. Encycl. Pascendi, nn. 35. 36. 37. 129 sqq.), utpote quae subjectivae sint et in arbitrariis placitis fundatae.

Scholion I. — De argumento negativo.

Ex eo quod aliquis auctor coaevus vel fere coaevus nihil dicit de aliquo facto, licetne falsitatem hujus facti arguere ?