Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 580

— In hoc consistit argumentum negativum seu ex silentio. Valet argumentum dummodo constet cognita esse documenta omnia aetatis de qua agitur, deinde auctorem nec potuisse factum reticitum ignorare nec potuisse illud omittere. Hoc postremum non tam ex conspicuitate facti quam ex scopo auctoris deduci potest. Usus argumenti negativi magnas difficultates habet, atque ideo prudentiam magnam requirit ( ).

Scholion II. — De motivo fidei.

Motivum assensus fidei (= objectum formale) est sola auctoritas testis. Hinc Non est cognitio quam habeo auctoritatis testis. Haec cognitio se habet ad assensum fidei eo modo quo, in ratiocinio, cognitio consequentiae se habet ad assensum conclusionis, sc. cognitio haec est conditio, non motivum assensus : motivum fidei est auctoritas ; motivum conclusionis est consequentia. Sed a) auctoritas est motivum extrinsecum, consequentia vero intrinsecum ; et proinde b) qui cognoscit auctoritatem non eo ipso cognoscit rem testimonio traditam ; qui vero cognoscit consequentiam necessario cognoscit conclusionem ; c) in assensu ob auctoritatem manet locus actioni voluntatis ; dum in assensu scientiae exclusa est motio directa voluntatis ( ).

Neque motivum fidei (in rebus historicis) est experientia rei quam testis immediatus habuit, et quae mihi mediante testimonio innotescit, ut volunt KANTIANI. Hoc enim est vanum effugium eo fine excogitatum ut historia intra ambitum scientiae retineri posset ( ).

Difficultates.

1. Critica historica, ut facta probant, est destructiva : ea nempe adhibita, multa opera quae per plura saecula pro genuinis habita sunt, hodie rejiciuntur tanquam spuria.

(1) Cf. DE SMEDT, op. cit., cc. 13 et 14.

(2) Cf. FRICK, Critica *, p. 290, n. 407.

(3) Cf. St. HARENT, Expérience et Foi, in Études, 20 oct. 1907.