Criteriologia
p. 583
essentia), an aliqua veritas practica, seu praeceptum injunctum. Attamen testimonium doctrinale attentiorem considerationem postulat.
Triplex casus distingui debet.
PRIMUS : Testis doctrinam quam tradit miraculis comprobat. Tunc circa valorem testimonii et proinde circa veritatem doctrinae nulla est difficultas : miraculum enim est sigillum veri, utpote a solo Deo procedens, qui nequit esse magister mendacii.
SECUNDUS : Testis doctrinam quam tradit non comprobat miraculis ; sed aliunde nota est prudentia ejus et magna eruditio (vg. Aristoteles, S. Thomas, S. Alphonsus in re morali, etc.) ; — vel plures sunt homines docti atque sapientes eamdem doctrinam tradentes.
Tunc testimonium doctrinale, qua tale, veram quidem probabilitatem possidet (inde axioma : peritis in arte credendum est) ; at certitudinem stricte dictam (sc. talem quae excludat omne dubium practice et speculative prudens) suppeditare nequit : homines enim, quantumvis docti et eruditi, fallibiles sunt. Propterea, apud Scholasticos — quidquid contra censent Moderni — argumentum ex auctoritate (humana) desumptum semper debilissimum reputatum est (1). Insuper propositio in testimonio sapientum
1. « Locus ab auctoritate, quae fundatur super ratione humana, est infirmissimus. » S. TH., I, q. 1, a. 8. ad 2. — « Juxta hoc etiam sententia Platonis, qui reprobans opinionem Socratis magistri sui dicit, quod oportet magis de veritate curare, quam de aliquo alio. Et alibi dicit : Amicus quidem Socrates, sed magis amica veritas. Et in alio loco : De Socrate quidem parum est curandum, de veritate multum. » In I Ethic., l. 6. — In Epist. 148 ad Fortunatum, S. AUGUSTINUS haec scribit, « Neque enim quorumlibet disputationes, quamvis catholicorum et laudatorum hominum, velut scripturas canonicas habere debemus ut nobis non liceat, salva honorificentia, quae illis debetur hominibus, aliquid in eorum scriptis improbare atque respuere, si forte invenerimus quod aliter senserint quam veritas habet, divino adjutorio vel ab aliis intellecta vel a nobis. Talis ego sum in scriptis aliorum, tales volo esse intellectores meorum. »