Criteriologia
p. 584
innixa, quanquam certa esse potest, non est scientifica. Ut auctoritas aliquid ad scientiam assequendam proficiat, attendenda sunt argumenta docentis, secundum principium : tantum valet auctoritas quantum rationes. Magistri igitur officium est discipulos suos ita docere ut in eis non fidem sed scientiam inducat ( ).
TERTIUS : Non aliqui tantum et docti, sed omnes communiter homines (sive culti sive inculti) aliquam sententiam tenent ut veram.
Quid tunc est sentiendum : numquid hujusmodi consensio est inconcussum veritatis argumentum ? — De hac quaestione in thesi praesenti agitur. Res non caret momento, cum saepissime in philosophia appellatio fieri soleat ad consensum universalem hominum.
II. Status sententiarum. — Magna est auctorum diversitas in modo loquendi, licet fortasse, excepta Schola scotica (duce TH. REID), idem sentiant omnes.
OMNES concedunt universalitatem ipsam alicujus persuasionis non esse, per se, signum veritatis indubium. Nam « opiniones de motu solis, de influxu siderum, de malis ominibus eclipsium et cometarum, de coelis solidis, de antipodum impossibilitate, et aliae hujusmodi communi quodam constantique praejudicio mentes hominum occuparunt ( ). » Quapropter duplex genus distingui solet propositionum universaliter receptarum : aliae spectant ad res homini minime essentiales (vg. rotatio solis, etc.) — hae possunt esse erroneae ; aliae sunt de rebus homini ad vivendum conformiter naturae suae essentialibus (vg. discrimen boni et mali, existentia supremi Numinis, vita postterrestris, etc. ) — haec nequeunt esse erroneae.
Si inquiratur ratio hujusce discriminis, non eodem modo respondent auctores. Omnes quidem hoc principium statuunt : « persuasio communis causam pariter communem
(1) Cf. S. TH., de Ver., 11. 1.
(2) TONGIORGI, Op. cit., n. 618.