Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 585

requirit » ; sed pro aliis, causa haec communis est sola natura : porro, inquiunt, repugnat naturam errare in essentialibus, non autem in accidentalibus. Pro aliis, causa communis non est necessario natura, sc. nihil obstat quominus sit aliqua causa accidentalis simul et permanens, ex qua oriatur illusio communis, vg. judicium confundens apparentias cum realitate rerum, sicut in rotatione solis accidit. Attamen hoc addunt : causa persuasionis communis nequit esse illusio, ubi agitur de rebus homini essentialibus.

3 Si quaeratur ulterius quamobrem natura errare nequeat in essentialibus, alii iterum aliter respondent :

a) Alii statim appellant ad rectitudinem naturae, quae talis est ut errare eam repugnet in his quae necessario ex ea fluunt : secus dicenda esset male constituta. Hi proinde ultimo et implicite appellant ad Deum, auctorem naturae. Ita T. PESCH, LAHOUSSE, aliique scholastici sat multi (1). Hinc propositiones, quae movente natura proferuntur, sunt verae, sive sint in se evidentes sive non ; scilicet ex eo quod constat eas a natura proficisci fiunt indirecte seu extrinsece evidentes. Consensus universalis hominum, hoc modo intellectus, habet vim testimonii legitimi.

b) Alii appellant ad evidentiam internam propositionum communiter receptarum. Nimirum ratio naturalis, agens conformiter naturae suae, movetur unice evidentia objecti. Consensus igitur universalis est criterium veritatis non directe, sed indirecte seu quatenus ostendit evidentiam in propositionibus universaliter admissis contentam. Consensus communis, hoc sensu intellectus, non est fons novus, seu separatus, veritatis ; ad summum dici potest quasi confirmatio indirecta veritatis jam notae, vel criterium secundarium (2).

(1) C'est aussi la pensée de BOSSUET : « Le sentiment du genre humain est considéré comme la voix de toute la nature, et par conséquent, en quelque façon, comme celle de Dieu ; c'est pourquoi la preuve est invincible. » Logique, l. III, c. 22.

(2) Cf. C MERCIER, Crit. gén. , p. 153.