Criteriologia
p. 41
Judicia inductiva sunt quidem synthetica ; nihilominus non sunt mere contingentia ( ). Etenim mediante inductione ad universalitatem evecta sunt ; et ideo, licet non sint absolute necessaria, sicut judicia analytica, sunt tamen hypothetice necessaria, sc. tamdiu valent quamdiu nullum intercedit miraculum a Deo patratum.
4. Judicia fidei. — Quandoque mens tribuit subjecto praedicatum quod neque experientia neque analysi neque inductione, sed solummodo auctoritate testis fide digni, comperit convenire subjecto : vg. Augustus Romae regnavit, Christus surrexit a mortuis, etc. — Haec dicuntur judicia fidei vel certitudines fidei.
Duplex est testimonium : divinum et humanum ; et id quod traditur est vel veritas aliqua (= fides dogmatica), vel factum aliquod (= fides historica) : vg. Deus est unus in essentia et trinus in personis ; Christus mortuus est in cruce, sub Pontio Pilato, etc. — In certitudine fidei neque veritas neque factum est in se evidens ; sed creditur utrumque ob solam auctoritatem testis.
II. Observatio objectiva. — Omnes homines generatim, ut constat ex eorum sermone vel ex libris conscriptis, admittunt certitudines quas habent sibi provenire una ex quatuor viis supra descriptis. Multa de hac materia dici possent ; sed res ampliori declaratione non indiget.
II PARS : Negativa.
I. Th. REID, V. COUSIN, alique multi nostrae aetatis philosophi, praeter judicia in 1 p. enumerata, alia extollunt, sc. intuitiva, in quibus nulla comparatio aut reflexio intercederet. Si credatur his auctoribus, mens ante judicia reflexa, alia format, quibus immediate attingitur non idea abstracta sed res ipsa existens, vg. existo, ambulo, hoc est album, etc... Dicunt in judicio « existo » affirmari mente
(1) Sur les jugements synthétiques, analytiques, nécessaires, a priori, on lira avec profit : C MERCIER, Logique , pp. 144 sqq.