Criteriologia
p. 42
non nexum identitatis inter subjectum Ego et factum existentiae, sed apprehendi directa intuitione Ego ipsum existens (1).
Concedimus ⁊ Ego, saltem in suis actibus, esse objectum directae intuitionis ; sed hujusmodi intuitio non nisi per abusum vocis vocari potest judicium. Essentiale enim videtur esse judicio ut sit compositio quaedam vel divisio ; quod profecto absque praevia analysi et comparatione elementorum objecti directe apprehensi fieri nequit.
II. Associationistae angli existere contendunt ratiocinia in quibus transitus fiat non ex universali ad particulare, nec ex particularibus ad universale, sed ex particulari ad particulare.
Hujusmodi illatio ex particulari ad particulare existere videtur praesertim in infantibus ; attamen haec non est illatio proprie dicta sed mera associatio imaginum. De facto, reperitur etiam in animalibus brutis, vg. viso baculo quo semel verberatus est, canis aufugit ; operationem qua canis ad fugiendum movetur S. THOMAS vocat « judicium virtuale (2). »
NOTA : Quod ad scopum nostrum attinet, 2 pars thesis vix est ullius momenti. Nam certitudines eo fine hic describuntur ut possit postea earum justificatio, quantum fieri potest, institui. Ut patet, qui plures certitudines possidet. is plures habebit justificandas ; qui pauciores, pauciores.
Scholion : De Scientiis.
Inter certitudines, quae supradictis viis obtinentur, aliae sunt inconnexae aut incompactae, aliae vero cum aliis cohaerent et complexus quosdam ordinatos efformant qui scientiae appellantur.
De rebus singularibus nulla existit scientia ; incipit scilicet scientia cum abstractione, proindeque pro diverso
(1) Cf. RAYOT, op. cit., p. 182 sq.
(2) Cf. C MERCIER, Crit. gén., p. 274 sqq. ; — P. MALAPERT, Leçons de Philosophie, (Juven 1908), t. I, p. 305.