Criteriologia
p. 46
sunt : H. NEWMAN, Grammaire de l'Assentiment ; — L. OLLÉLAPRUNE, Le Certitude morale ; — J. PAYOT, de la Croyance ; — C. BOS, Psychologie de la Croyance (Alcan 1902) ; — É. RABIER, Psychologie , p. 270 ; — P. JANET, Principes de Métaphysique et de Psychologie (Delagrave 1897), t. II, p. 467 sqq.; — etc.
Praenotanda
I. Scopus thesis. — Thesis ulteriorem conscientiae explorationem instituit, in qua partitio nova certitudinum detegitur. Nimirum certitudines innotescunt nobis, aliae tanquam necessariae, aliae tanquam liberae. C MERCIER in sua « Critériologie générale » problema criticum restringit ad « judicia scientiae », i. e. universalia et necessaria, in quibus scilicet efformandis voluntas partes directas non habet. Attamen, quoniam de statu generali certitudinis agitur, qui etiam habetur in « judiciis fidei », haec judicia non videntur posse omitti.
II. Status opinionum. — A. Certitudines necessarias admittunt philosophi omnes paucis exceptis. PRO CARTESIO, intellectus ostendit synthesim faciendam aut negandam inter terminos sibi praesentes ; voluntas autem ei consentit vel dissentit, et in hoc consistit judicium certum ( ). Idem sentiunt N. MALEBRANCHE alique Cartesiani. — PRO RENOUVIER, LEQUIER et multis neo-Kantianis judicium ferre essentialiter pendet a voluntate magis minusve libera (= Voluntarismus) ( ).
B. Aliquas certitudines liberas admittunt etiam omnes, exceptis Deterministis qui omnem libertatem e mundo tollunt.
Attamen, ubi agitur de definiendis partibus voluntatis, maxima viget auctorum diversitas. Quatuor praecipuae sunt sententiae :
(1) « ASSURER, nier, douter, sont des façons différentes de vouloir ». DESCARTES, Médit. IV, 9.
(2) Cf. J. PAYOT, La Croyance, Préambule : la certitude n'est qu'une espèce du genre croyance, pp. 1-11 ; Essence de la croyance. La croyance identique à la volonté, l. II, c. 1.