Criteriologia
p. 47
I Sententia : — Alii, ex eo quod voluntas non possit ipsa videre nec directe efficere ut mens videat, tenent actionem voluntatis esse remotam et indirectam tantum, in eoque consistere quod voluntas 1) applicat mentem ad considerationem objecti 2) in objecto subobscuro eam attentam facit motivis claris adhaerendi, caeteris repudiatis 3) in objecto cupiditatibus contrario passiones cohibet et sub jugum rationis redigit (1).
Alii, praeter hujusmodi actionem, aliam et quidem proximam atque directam defendunt, talem nempe ex qua immediate resultat assensus ipse intellectualis, et non tantum actus assensum vel praeparantes vel stabilientes. Sed iterum discrepant in explicanda actione voluntatis directa ; et sic duae novae sententiae ad primam accedunt.
II Sententia. — Alii distinguunt inter credibilitatem vel admissibilitatem objecti et ipsam adhaesionem objecto. — In hac sententia, potest accidere ut homines certo videant esse credendum vel adhaerendum, et nihilominus non credant. Ut credant, requiritur actio voluntatis, quae assensum imperet (2).
III Sententia. — Alii praefatam distinctionem rejiciunt, et proinde docent perceptionem credibilitatis et confessionem veritatis esse unum et idem. — In hac igitur sententia, qui vident esse credendum vel adhaerendum, ii necessario credunt vel adhaerent. At, ut videant esse credendum requiritur apta dispositio subjecti seu bona voluntas, quae a subjecto pendet. Praeterea, ubi agitur de objecto ordinis supernaturalis, nemo videre potest esse credendum nisi adjutus Dei gratia illuminante ; et iterum
(1) Cf. HARENT, art. cit., col., 2387; — L. ROURE, Doctrines et Problèmes (Retaux 1900), p. 281, 295.
(2) « Il importe de ne pas confondre l'assentiment de l'intelligence à la crédibilité, et l'assentiment de l'intelligence à l'objet de foi ; le premier ne dépend pas de la volonté, puisque la crédibilité est affaire de science et donc d'évidence ; le second seul en dépend. » P. de POULPIQUET, art. cit., p. 459. — Cf. P. ROUSSELOT, art. cit., p. 245, note 1.