Criteriologia
p. 48
huius gratiae nemo potest fieri particeps sine actu bonae voluntatis, qui dicitur « pius affectus credendi. » Assensus concipi debet tanquam sympathica collaboratio intellectus et voluntatis, ita ut homo intelligat quia vult, et velit quia intelligit ( ).
IV Sententia. — Inter eos qui credibilitatem distinguunt ab adhaesione objecto praestita, disputatur utrum credibilitas ipsa possit stricte et scientifice demonstrari annon. Alii affirmant, vg. LAGAE, art. cit.; alii negant, vg. HUGUENY, art. cit.; fere conciliat omnes LE BACHELET, Dict. Apologétique (Jaugey-d'Alès), art. Apologétique, col. 248.
III. Delimitatio thesis. — In praesenti materia distingui debent :
1 Facta,
2 Explicatio psychologica factorum,
3 Justificatio criteriologica factorum,
4 Explicatio theologica factorum.
Ultima quaestione penitus omissa, quia ad nos non spectat; et penultima in posterum remissa, de duabus prioribus agetur, non ita quidem ut exhauriantur, sed quantum satis est pro scopo nostro assequendo.
Thesis, quod attinet ad facta, non nimium difficultatis habet; explicatio vero factorum mentem exigit subtilem atque acutam. Cum sententia secunda tum tertia cum factis psychologicis quadrare videtur et aptam solutionem criteriologicam accipit ( ). Quare ea defendatur quae cuique probabilior videbitur.
(1) Il faut lire sur cette théorie de la croyance les articles cités de P. ROUSSELOT dans les Recherches de Science religieuse 1910. On y trouvera, avec des vues très personnelles, de pénétrantes analyses psychologiques, dont quelques-unes sont de nature à renouveler le sujet. Voir aussi les articles du même auteur dans la Revue de Philosophie, mars et juin 1910.
(2) Il n'y a rien d'accablant dans les objections de la Civiltà Cattolica (5 août 1911, pp. 331-333) contre la troisième opinion. — Si l'entonte des esprits doit s'établir sur un sujet aussi complexe que