Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 50

casu, voluntas dicitur exercere dominium politicum ( ).

B. Pars ostensiva thesis. — Si quis animum adverterit ad voluntatem in suis relationibus cum judiciis certis, de quibus in Th. I et II actum est, haec observabit :

1. Judicia certa non eliciuntur a voluntate : sunt enim actus mentales. Attamen non potest esse dubium quin subjiciantur imperio voluntatis, non quidem despotico sed politico : nam voluntati imperanti obstare possunt vg. illecebrae sensuum, necessitas panis et tecti, pigritia et hebetudo naturalis, nimia intensitas vitae sive vegetativae sive sensitivae (lex inhibitionis) ( ).

2. Imperium voluntatis in actus intellectuales est multiplex : sc. quandoque indirectum est et quoad exercitium duntaxat, quandoque vero directum et quoad specificationem ( ) :

I. Indirectum et quoad exercitium duntaxat (= certitudo necessaria). — Non potest certitudo seu judicium certum oriri sine attentione et applicatione mentis ad objectum considerandum. Porro voluntatis est hanc attentionem et mentis applicationem imperare vel impedire. Propterea voluntas movet intellectum quoad exercitium. Ex altera autem parte, nequit voluntas intellectum movere nisi ipsi voluntati aliquod objectum fuerit propositum ; et, quoniam objectum specificat facultates, dicitur voluntas moveri intellectu quoad specificationem ( ).

Supposita debita consideratione objecti (i. e. subjecti et praedicati alicujus propositionis), aliquando accidit ut mens ad assentiendum abripiatur, ita scilicet ut a voluntate libera nullatenus possit impediri ab assensu praestando. Hoc observari potest, ut notat S. THOMAS ( ) : a) in judiciis experientiae (« judicia sensitivae partis » S. Th.) vg. audiosonum acutum, video aliquid albi coloris, olfacio odorem

(1) Cf. S. Th., I q. 81 a. 3 ad 2 ; 1-2 q. 24 a. 1.

(2) Cf. S. Th., 1-2 q. 37, a. 1.

(3) Cf. S. Th., 1-2 q. 17, a. 6 ; 2-2 q. 2 a. 9 ad 2.

(4) S. Th., 1-2 q. 9, a. 1.

(5) 3 Dist. 23 q. 2 a. 2 ; 2-2, q. 1 a. 4.