Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 51

amoenum, etc. ; b) in primis principiis vg. idem nequit simul esse idem et non idem ; 2 + 2 = 4 ; totum est majus sua parte. Nimirum propositis 2 + 2 ex una parte et 4 ex altera parte, statim et « ex imperio naturae » (1), pronuntio 2 + 2 = 4. Neque intelligere possum quid sit totum et quid sit pars quin statim, velim nolim, ad hoc judicandum cogar : totum est majus sua parte ; c) in conclusionibus ex principiis fluentibus.

In his igitur casibus, certitudo in seipsa est necessaria ; voluntatis actio est indirecta tantum et quoad exercitium, non quoad specificationem.

II. Directum et quoad specificationem (= certitudo libera). Nonnunquam etiam accidit ut, propositis terminis, mens non cogatur ad assentiendum. Quod in duplici casu locum obtinet :

Primus casus. — Ubi objectum nullo modo videtur in se sed ejus existentia testimonio fide digno revelatur : vg. existentia hominum et eventuum quos historia refert, existentia rerum longe a me dissitarum, vel legum physicarum quas ipse propriis oculis non potui experiri, ut rotatio terrae, distantia solis a tellure, celeritas propagati soni vel luminis, aliaque quamplurima.

In his omnibus exemplis 1) objectum est obscurum, cum nullo modo appareat in se 2) dubium prudens de ejus realitate, ob manifestam auctoritatem testis, videtur prorsus exclusum 3) attamen restat dubium imprudens, quia attestatio efficere nequit ut res tradita fiat in se visa. 4) Intellectus igitur indeterminatus manebit ; et, cum non sit facultas libera, neque affirmabit neque negabit, nisi ejus indeterminatio sublata fuerit a voluntate. Cum autem voluntas in hac indeterminatione auferenda generatim sit libera, assensus intellectualis inde resultans est etiam liber (denominative) (2).

(1) S. Tr., 1-2, q. 17 a. 6.

(2) Specificatio, de qua fit sermo, duplex est : 1º denominativa : assensus intellectualis non est in se liber sed a voluntate habet ut