Criteriologia
p. 52
Hujusmodi actio voluntatis in intellectum est directa, neque attingit solum exercitium, verum etiam specificationem actus.
Secundus casus. — Ubi objectum apparet quidem in se, at non ita perspicue ut quodvis dubium imprudens sit exclusum. Tale dubium imprudens reperiri potest in certitudine morali et physica, eo quod impossibilitas oppositi non est absoluta sed hypothetica, i. e. supposita observatione legum moralium aut physicarum. Imo existere quoque potest in certitudine metaphysica, ubicumque de re subtili et complexa agitur, aut de re quae in mores humanos redundantiam habet. Sic vg. de existentia Dei, de immortalitate animae, de divinitate Christi, de existentia miraculorum, etc. etiam post optima argumenta, potest exoriri dubium imprudens : sunt enim res captu difficiles, et insuper iis admissis, consectaria practica sequuntur quae pravae naturae admodum ingrata esse solent. — [Interroget seipsum unusquisque et experiatur veritatem thesis : ut in hoc opere adjuvetur, consulere potest aliquos ex citatis auctoribus. Ut patet, auctores isti non possunt loqui nisi pro seipsis].
In his adjunctis, propter dubium imprudens, intellectus manet aliquo modo indeterminatus ; et proinde, ut assensum eliciat, requiritur imperium, et quidem directum, liberae voluntatis.
NOTA : 1 Dictum est supra : « Ubi objectum videtur in se, ubi videtur non in se sed in attestante... » Quaeri potest utrum objectum vere videatur, sive in se sive in attestante, an praesumpte et existimate tantum. De hoc nihil dicimus : sumus enim nunc in ordine
denominetur liber ideoque meritorius vel demeritorius ; — 2 formalis : posito imperio voluntatis, assensus intellectualis habet, non a voluntate sed ab objecto, ut sit assensus huic potius quam illi objecto ; attamen quia assensus tali objecto imperatur, ipsa specificatio imperari dicitur. — Voluntas autem specificationem imperans non illuminat intellectum ita ut objectum videat, nam de se nullum lumen affert, sed sub influxu voluntatis intellectus quasi « novos oculos » acquirit quibus videt objecto licet obscuro (vg. in mysteriis) assensum esse praestandum.