Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 56

6. Apud religiosos viros, et generatim apud eos qui superioribus subsunt, aliqua « obedientia judicii » necessaria est. Hujusmodi autem obedientia intelligi nequit nisi per respectum ad voluntatem quae, in certis casibus, in judicia mentis directe influit ( ).

7. In iis quae in testium auctoritate fundantur generatim postulari actionem voluntatis vix ullus negat. — Exempla certitudinis liberae affert P. HARENT, art. cit., col. 2383.

II PARS : Explicatio psychologica factorum.

Necessitas assensus, ut expositum est in I p., ex eo provenit quod objectum plena perspicuitate se offert videndum ; libertas vero assensus ex eo quod objectum est obscurum, quippe quod vel nullo modo vel non sufficienti modo in se apparet. Quaeritur quomodo voluntas influere possit in assensum intellectualem. Quoniam psychologos non agimus, breviter tantum rem explicamus.

1. Notandum est in primis intellectum et voluntatem esse facultates distinctas quidem sed simul unitas in uni-

tendances, comprimées trop mollement par une liberté défaillante, deviennent les complices du sophisme et entraînent l'esprit à ne considérer que les côtés obscures de la vérité, pour chercher dans cette obscurité l'exeuse du reniement qu'il prépare. » Mgr d'HULST, Renan, Correspondant, 25 oct. 1892, p. 199 sq (tiré à part. Poussielgue 1893, p. 33).

(1) Ita, ex. gr., loquitur S. IGNATIUS LOYOLA in sua Epist. de virtute obedientiae, n. 9 : « Qui vero se totum penitus immolare vult Deo, praeter voluntatem, intelligentiam quoque (qui tertius et summus est gradus obedientiae) offerat necesse est ; ut non solum idem velit, sed etiam ut idem sentiat, quod Superior ; ejusque judicio subjiciat suum, quoad potest devota voluntas intelligentiam inflectere. Quae vis animi tametsi non ea, qua voluntas pollet, libertate praedita est, atque ipsa i atura fertur ejus assensus in id quod sibi veri speciem praebet ; tamen multis in rebus, in quibus videlicet cognitae veritatis evidentia vim illi non infert, potest voluntatis pondere in hanc potius quam in illam partem inclinari. Quae res cum incidunt, debet quisquis obedientiam profitetur, inclinare sese in sententiam Superioris. »