Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 57

tate subjecti : idem scilicet homo vult voluntate et intelligit mente (1).

2. Ut voluntas possit velle assensum mente praestandum, requiritur ut hic assensus sit vel appareat ut bonum hominis. Nam objectum voluntatis est bonum, sicut objectum intellectus est verum.

3. Ut assensus sit (revera vel apparenter) res homini bona, necesse est, tanquam conditio praerequisita, ut objectum assensus habeat prae intellectu speciem veri, ita quidem ut omne periculum errandi videatur exclusum.

4. Hac conditione adimpleta, triplici modo, ut ex analysi factorum constat, potest assensus esse aliquod bonum hominis : — a) Est actus rationalis, quia, ubi manifesta est auctoritas testis vel rei admissibilitas, et proinde ubi periculum errandi est exclusum, assensus mentis est omnino conformis naturae rationali ; — b) est actus decens : officium est enim fidere testi cujus innotescit scientia et veracitas ; — c) est actus utilis : nam, quandoque, vg. in rebus fidei divinae, promittitur praemium credentibus et poena non credentibus (2).

NOTA : Fieri potest ut assensus ita rationalis appareat ut in eo dengando nullum bonum detegi possit, sed e contra malum (sc. privatio cognitionis verae). Tunc assensus est voluntarius simul et coactus (3).

5. Ut assensus innotescere possit tanquam rationalis, decens, utilis, et proinde ut objectum appareat ut credibile vel admissibile, necessaria est in subjecto bona dispositio seu bona voluntas, qua habita, perficitur aliquo modo facultas perceptiva hominis, ita ut jam capere possit id quod secus captum ejus superaret. Utrum haec bona voluntas, ubi agitur de objecto supernaturali, possit haberi sine gratia, et proinde utrum credibilitas vel admissibilitas possit innotescere ex viribus naturae (= fides scientifica), an ex viribus gratiae tantum, theologis relinquimus definiendum.

(1) Cf. de POULPIQUET, art. cit., p. 439.

(2) Cf. ID., ib., pp. 450-455.

(3) Cf. S. TH., de Ver., 14, 9 ad 4 ; BILLOT, de Virt. infusis, p. 204 ; de POULPIQUET, l. c., p. 459.