Criteriologia
p. 65
factorum affert, quae pro scopo nostro criteriologico minoris est momenti. Secundum scholasticos quosdam, ipsa universalis diffusio alicujus certitudinis est signum indubium objectivitatis ejus. Haec opinio postea examini critico subjicienda erit.
III. Delimitatio thesis. — 1º Nolumus asserere cognitiones certas de rebus necessariis existere in homine modo distincto atque perfecto; attamen tantum distinctionis habent quantum ad directionem vitae humanae sufficit. 2º Thesis habet sensum positivum, non exclusivum, saltem non stricte exclusivum: sc. cognitiones necessariae omnibus hominibus insunt, sed aliae non necessariae possunt eis etiam inesse, quod tamen raro accidit.
1º PARS : Statuuntur facta.
Ut ex natura rei demonstrandae patet, adhibenda est nobis methodus psychologica, non jam subjectiva sed objectiva.
DEMONSTRATIO
Homo, utpote animal rationale, vivit triplici vita : physica, intellectuali, morali. 1º Ad vitam autem physicam, necesse est cognoscat ea quae ad sustentationem organismi et ad propagationem speciei requiruntur. 2º Ad vitam intellectualem, quae maxime judiciis vel immediatis vel mediatis constat, necesse est possideat quasdam notiones primas et prima principia ordinis intellectualis (1). 3º Ad vitam moralem, necesse est cognoscat prima principia
(1) Cf. S. TH., de Ver., 15, 1; — « La conscience nous dit que nous sommes incapables de faire soit une déduction, soit une affirmation ou une négation, sans soumettre la pensée à certaines règles directrices que l'on appelle premiers principes.
Ces premiers principes sont les jugements les plus simples et les plus universels que l'intelligence puisse énoncer, leur évidence s'impose irrésistiblement; grâce à leur universalité illimitée et à leur évidence nécessité, ils servent de règle directrice et de moyens de contrôle, en toute affirmation et en tout raisonnement. » C MERCIER, Logique ', p. 203; cf. LEPIDI, op. cit., t. I, p. 269.