Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 66

ordinis moralis et insuper pro certo teneat Deum existere et hominem non totum eum corpore penne.

Atqui, de facto, homines, quantum observari possunt in diversis regionibus terrae, certitudines ad implicem hanc vitam spectantes possident. Ergo.

MINOR ostenditur per partes .

1 Pars : De vita physica. — Ut facta probant, homo ubique terrarum « innata inclinatione » (S. Th. 1-2, q. 94, a. 2) acquirit cognitionem certam de iis quae sibi sunt utilia vel nociva sive ad conservationem propriae vitae sive ad propagationem speciei. Non utique affirmamus inesse semper hominibus stricte dictas certitudines de hujusmodi rebus : in multis enim probabilitate ducentur : attamen certitudines generales habent, inter quas aliae traditione, aliae industria propria acquisitae sunt.

2 Pars : De vita intellectuali. — Homo, ubi primum ad usum rationis pervenit, jam incipit judicia speculativa ferre : comparat, affirmat, negat, ratioematur, visis effectibus inquirit causas, etc. In his autem operationibus implicite contenta sunt :

a) Principia incomplexa. i. e. ideae seu notiones universales, quae sint materia judiciorum immediatorum et « scientiarum semina » (S. Th., de Ver., 11.1), vg. notiones entis, unius, causae, substantiae et accidentis, perfectionis et limitis, etc. ;

b) Principia quaedam complexa (axiomata seu « dignitates »), quae immediate nota sint et ad judicia mediata seu demonstrationes inserviant. Haec sunt principium identitatis simplicis et comparatae, principium contradictionis, exclusi medii dictum de omni et dictum de nullo, principium rationis sufficientis, causalitatis, finalitatis, etc. (1).

(1) Cf. T. PESCH. op. cit., t. I, pp. 138-141 : t. II, p. 227 ; 254-261 : — Th. de REGNON. Metaphysique des Causes, p. 94 ; — MERCURIA, Logique 4, p. 203, n. 92 : — Cl. PIAT. De Vincilligence et eis Ventura, Rev. prat. d'Apol. 1 acut 1910 ; In., De Vincilligence des causages, tbid. 1 juin 1910.