Criteriologia
p. 67
NOTA : Secondum Scholasticos, prima principia eum judiciorum hanc demonstrationem ordinis speculativi homo intellectuali certitudine venet per habitum principiorum, qui etiam intellectus principiorum appendatur Cf. S. Th., de Ver., II, 1; 15, 1; 1-2, q. 51, 1; 2-2 q. 5 4 ad 3. — T. Prescr. op. cit., I, p. 138 sqq.; II, p. 229, 560 sqq. — MERCIER, Logique , p. 173, etc.
3 Pars : De vita morali. — Homo, ubique terrarum, se gerit ut ens morale et « animal religiosum » ( ). Scilicet, homo non tantum judicia speculativa, verum etiam judicia moralia profert, tum proxima, tum mediata, vg. : « bonum non est malum. bonum est faciendum, malum est vitandum, parentes sunt honorandi », etc. Errores in re ethica, qui revera frequentes sunt, non tam principia ipsa quam applicationem principiorum spectant. — In his autem operationibus implicite contenta sunt : a) notiones quaedam primitivae de bono et malo, de justo et injusto, de licito et illecito, etc., quae sint materia judiciorum moralium ; — b) Principia quaedam complexa in notionibus moralibus immediate percepta, et quae ad conclusiones ordinis moralis deducendae deserviant. Cf. S. Th., 1, q. 79, 12; 1-2, q. 94, 2; 1-2, q. 100, 1, et auctores Ethicae ubi de universalitate et de cognitione invincibili legis naturalis agunt.
NOTA : Vis vel inclinatio facultati indita, qua homo sponte naturae ex rebus semeu perceptis abstrahit notiones morales et principia moralia format, a Scholasticis vocata est « synderesis ». Cf. S. Th., I, q. 79, 12.
4 Pars : De existentia Dei. — Ipsa existentia ordinis moralis apud homines implicat firmam persuasionem de existentia Dei, a quo ordo moralis principium suum suamque stabilitatem accipit. Praeterea vero, ex ethnographia compertum habemus ab omnibus hominibus, vi quadam naturae, Deum explicite apprehendi sub conceptu confuso Entis enjusdam supremi, a quo ipsi et caetera entia phy-
(1) Cf. L. de GRANDMAISON, dans CHRISTUS, Manuel d'Histoire des religions (Beauchesne 1912), Introduction.