Criteriologia
p. 70
II PARS : Explicatio psychologica factorum.
Praenotanda
I. Status quaestionis. — Agitur de modo quo praedictae certitudines in hominibus oriuntur. Cum nonnunquam appellentur habitus innati, principia innata, cognitiones ingenitae, quaerere praestat quid in eis innatum sit et quid non.
II. Notiones quaedam.
Innatum duplici praesertim sensu dicitur : a) stricto sensu innatum illud est quod inest animae statim ab initio, vel quod homo postea acquirit sed independenter a cognitione sensitiva ; b) latiori sensu innatum illud dicitur quod homo acquirit ex cognitione sensitiva quidem, sed quod vel non acquireret vel saltem non ita prompte et facile, si ei non inesset, praeter nudam facultatem, aliqua inclinatio innata ad illud sibi comparandum.
Habitus est dispositio vel facilitas quaedam potentiae inhaerens qua in agendo adjuvatur vel retardatur. « Habitus a potentia in hoc differt quod per potentiam sumus potentes aliquid facere, per habitum autem non reddimur potentes ad aliquid faciendum sed habiles vel inhabiles ad id, quod possumus, bene vel male agendum. Per habitum igitur non datur neque tollitur nobis aliquid posse, sed hoc per habitum acquirimus ut bene vel male aliquid agamus. » S. TH. C. G. IV, 77.
Habitus igitur innatus est dispositio vel facilitas quaedam ad aliqua opera exsequenda, non ex repetitis actibus orta (= habitus acquisitus), sed ex ipsa natura. Inclinatio ad acquirendas cognitiones, de quibus in thesi agitur, est habitus innatus ; et, per metonymiam, cognitiones hoc habitu comparatae dicuntur innatae. Cf. PESCH, op. cit., t. II, p. 560.
Hic habitus non dicitur infusus, quia illud proprie est infusum quod est naturae superadditum eique indebitum.