Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 71

III. Status opinionum.

1 Sententia : PLATO, DESCARTES, LEIBNIZ, aliique existimant prima principia et notiones Dei et animae immortalis esse in nobis stricto sensu innata. Hi vocati sunt Inneistae, licet non omnes idem dicant. Scholastici inneismum stricte dictum communiter rejiciunt, sed de inneismo quodam latiori controvertitur.

2 Sententia : Alii dicunt : Innata est facultas, sc. intellectus, qui initio est quasi tabula rasa ; postea accedente experientia sive interna sive externa, intellectus principia prima incomplexa et complexa sibi efformat. Ergo praeter intellectum et experientiam nihil omnino requiritur.

3 Sententia : Alii vero contendunt praeter experientiam et tabulam rasam insertum esse facultati humanae aliquid (= dispositio, inclinatio, habitus), quo fit ut intellectus suam activitatem eo modo exerat ut principia prima caeterasque cognitiones homini essentiales acquirat. Hanc sententiam, quae recte dici potest « inneismus dynamicus », tanquam probabilem defendimus, eamque docet S. THOMAS (ll. cc.). Cf. T. PESCH, op. cit., t. II, pp. 256 sqq, p. 560, et auctores ascholastici ubi, in Psychologia, de origine primorum principiorum tractant.

DEMONSTRATIO

Explicandum est quare homo inter tot cognitiones, quas ex rebus sensu perceptis haurire potest, semper et ubique cognitionem primorum principiorum, Dei existentiae et animae immortalitatis acquirat, dum e contra caeterae cognitiones (de corporibus, de agricultura, etc.) nunquam ab omnibus hominibus sed aliae ab aliis acquiruntur. Accedit quod hujusmodi selectio non tantum universalis est, sed maxima cum facilitate fit. Atqui praedicta facta explicari aegre possunt nisi ex habitu quodam facultati cognoscenti indito, seu ex inneismo dynamico. Ergo.

MINOR :

a) Quando aliqua causa, quae per se spectata plures