Criteriologia
p. 78
Porro certitudines spontaneas omnes hucusque spectavimus unice quatenus sunt status psychologicus in quo homo affirmat vel negat aliquid (= praedicatum) de aliquo (= subjectum) sine ulla errandi formidine. Nunc autem inquirimus quid homines in suis certitudinibus contentum esse existiment : a) utrum censeant eas esse status mere subjectivos, quibus nimirum de variis modis sui Ego doceantur, an aliquam relationem habeant cum rebus extra : Ego positis ? — b) utrum relatio quam certitudines habent cum rebus extra positis sit relatio conformitatis, similitudinis, etc. ?
Duplici huic quaestioni, post institutam observationem sive propriam, sive alienam, respondet thesis : in ordine spontaneo, illud est essentiale omnibus certitudinibus quod homines eas pro objectivis et veris habeant.
II. Delimitatio thesis.
Notiones. — Objectivitas et veritas semper pro una eademque re habitae sunt ab Aristotele et a Scholasticis ; moderni vero, post Kantium, aliam ab altera distinguunt : — a) Objectivitas in genere latius patet quam veritas : potest enim haberi ibi, vg. in simplici apprehensione, ubi nulla est veritas ; — b) Insuper non repugnat objectum repraesentatum existere in se aliter ac est repraesentatum, vg. in idea objectum repraesentatum caret notis individuantibus, sed hoc modo non existit in rerum natura.
Veritas igitur aliquid objectivitati superaddit, vel saltem modum objectivitatis determinat. Ut cognitio certa dici
tantôt j'en doute ; tantôt il m'arrive tout à la fois de le tenir pour certain et d'éprouver la tentation d'en douter, tentation que je désavoue, que je déclare non avenue, mais qui ne laisse à mon esprit qu'une paix armée. En d'autres termes, ma certitude de Socrate a exiaté est exactement comme celle d'un théorème d'algèbre ; mais je me sens menacé de la perdre. Elle est plus exposée, moins stable, non moins intense. Et que l'on ne dise point que, à cause de cela même, elle n'est déjà plus une certitude : car je puis tout ensemble être certain et menacé de ne l'être plus. Cela se produit, par exemple, dans les tentations contre la foi.