Criteriologia
p. 79
possit vera, ea veritate quam Scholastici conformitatem intellectus cum re definiunt, requiritur ut objectivitas sit perfecta. Ad hoc autem duplex elementum essentiale est : 1 ut cognitioni respondeat aliqua realitas extra cognitionem ; 2 ut haec realitas sit in se, extra cognitionem, eo modo quo in cognitione exhibetur. Si primum adsit, objectum se habet ad cognitionem tanquam causa ejus excitans vel specificans ; si secundum, se habet tanquam mensura ejus et norma ; si primum adsit, cognitio est objectiva quidem, sed imperfecte ; si secundum quoque adsit, cognitio est perfecte objectiva seu vera (1).
2 Sensus thesis. — Persuasio subjectiva hominum de objectivitate et veritate suae certitudinis potest esse in actu signato, vel in actu exercito. Adest in actu exercito, cum mens judicantis fertur explicite in aliud objectum, ita tamen ut simul in exercitio judicii hanc persuasionem habeat : « Hoc judico, vg. Deus existit, et vere judico : sc. res habet illud praedicatum quod ei tribuo. » Hoc modo persuasio de objectivitate et veritate in omni judicio certo inserta est. Ut haec persuasio exercita habeatur sufficit conscientia directa seu concomitans ; ad signatam vero requiritur reflexio perfecta.
Thesis, sicuti jacet, nullos adversarios habet, ne eos quidem qui Sceptici nuncupantur.
DEMONSTRATIO
1 PARS : Homines persuasum habent suas certitudines esse objectivas.
I. Observatio subjectiva. — A. Ex analysi certitudinis : Adhibita introspectione, tria in omni certitudine essentialiter contenta perspicio : 1 Duae ideae sunt menti praesentes ; 2 earum identitatem affirmo vel nego absque errandi formidine ; 3 persuasum habeo hanc identitatem esse in se, sine me, eo modo quo eam affirmo vel nego.
1. Cf. Mgr SENTROUL, L'Objet de la Métaphysique selon Kant et selon Aristote, p. 13.