De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 137

150. Procedit Rabanus ad danda praecepta hermeneutica. Agit de signis seu de vocabulis et locutionibus, quae partim sunt propria, partim impropria et figurata. Ad signa recte intellegenda necessariam esse notitiam linguae, et si de versionibus agatur, aut etiam addiscendam esse eam linguam, ex qua versio facta sit, aut variorum interpretum versiones esse comparandas. Ad significationes figuratas recte intellegendas, discendum esse sensum nominum propriorum, naturam rerum, de quibus agatur, vim numerorum et rationem rerum musicarum. Ambiguas locutiones esse diuidicandas secundum analogiam fidei et ex contextu sermonis . „Rarissime et difficillime inveniri potest ambiguitas in propriis verbis, quantum ad libros divinarum Scripturarum spectat, quam non aut circumstantia ipsa sermonis, qua cognoscitur scriptorum intentio, aut interpretum collatio aut praecedentis linguae [ex qua facta est versio] solvat inspectio.“ Maxime vero cavendum esse, ne locutiones figuratae sumantur sensu proprio, vel locutiones propriae accipiantur ut figuratae. Ut autem distingui possit, quid proprie, quid figurate dictum sit, haec regula statuitur: Quidquid caritati servit, proprie accipiendum est; quidquid sensu proprio contra caritatem videtur esse, figurate accipiendum est. „Si praeceptiva locutio est, aut flagitium aut facinus vetans, aut utilitatem aut beneficentiam iubens, non est figurata. Si autem flagitium aut facinus videtur iubere, aut utilitatem aut beneficentiam vitare, figurata est.“ Ceterum locutiones figuratas pro varietate contextus varias et oppositas posse habere significationes. Tandem Rabanus ex libris S. Augustini de doctrina christiana excerpit ea fere, quae supra (n. 126) vidimus, et ostendit, quomodo doctrinae gentilium, grammatica, rhetorica, dialectica, mathematica, arithmetica, geometria, musica, astronomia aliquid utilitatis conferre possint perscrutatoribus Sacrarum Scripturarum .

151. Hac igitur ratione illa aetate concipiebatur ea pars disciplinae theologicae, quae nunc vocari solet „Introductio in Sacram Scripturam“, multo utique tunc simplicior et brevior, quam nunc est. Tam de inspiratione quam de canone omnia fere definita censebantur per doctrinam ecclesiae, quam doctrinam cum ne haeretici quidem impugnarent, quod auctoritatem Scripturae attinet, vix ullae inquisitiones historicae vel refutationes falsarum opinionum videbantur necessariae. Notum quidem supponebatur Iudaeos palaestinenses quosdam libros Veteris Testamenti non habuisse in canone, quos ecclesia habet. Sed nihil valebat Iudaeorum sententia contra ecclesiae auctoritatem. Notum quoque erat de quibusdam libris inter ipsos catholicos disputatum fuisse. Sed haec disputatio iam diu cessaverat et unanimi consensui locum dederat. Itaque interim in pace fruebantur Sacra Scriptura, neque ad ea, quae sancti Patres de Scriptura exposuerant, quidquam addendum esse putabant. Erant compilatores, neque ob hoc reprehendendi sunt, sed maximopere laudandi, quod illis turbulentissimis tem-

Ib. 3, 8 sqq.; M 107, 384 sqq.

Ib. 3, 12; M 107, 388. Rabanus haec sumpsit ex Augustino, De doctrina christiana 3, 4.

De clericorum institutione 3, 13; M 107, 390.

Ib. 3, 15 sqq.; M 107, 391 sqq.