De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 136

tioribus fami occurreret, obscurioribus autem fastidia detergeret. Nihil autem fere de illis obscuritatibus eruitur, quod non planissime dictum alibi reperiatur. Ad utile autem Scripturae studium praerequiritur, ut homo in timore et caritate Dei sit solide fundatus.

In studio Scripturae hic ordo est servandus, ut primo quis omnes libros legat et dein se ad expositionem convertat. „Erit igitur divinarum Scripturarum solertissimus indagator, qui primo totas legerit notasque habuerit etsi nondum intellectu, iam tamen lectione.“ Sed ab initio solas canonicas Scripturas legat, apocryphas vero omittat. Canonicae sunt, quae ab apostolicis ecclesiis agnoscuntur. Si de quo libro est disputatio, sequatur meliores auctoritates .

149. Hebraei non sicut nos quadraginta quinque libros Veteris Testamenti accipiunt, sed viginti duo „dividentes eos in tres ordines, legis scilicet, prophetarum et hagiographorum“.

Primus ordo complectitur Pentateuchum, secundus ordo praeter Isaiam, Ieremiam, Ezechielem, duodecim minores prophetas etiam complectitur libros Iosue, Iudicum, Samuelis, Regum; tertius ordo complectitur Iob, Psalmos, Proverbia, Ecclesiasten, Canticum, Danielem, Paralipomena, Esdram, Esther. „Quidam autem Ruth et Cinoth, quod latine dicitur lamentatio Ieremiae, hagiographis adiciunt et viginti quatuor volumina Veteris Testamenti faciunt iuxta viginti quattuor seniores, qui ante conspectum Dei adsistunt. Isti sunt libri, qui apud Hebraeos canonicam auctoritatem habent. Quartus est apud nos ordo Veteris Testamenti eorum librorum, qui in canone hebraico non sunt, quorum primus Sapientiae liber est, secundus Ecclesiasticus, tertius Tobiae, quartus Iudith, quintus et sextus Machabaeorum, quos, licet Iudaei inter apocrypha separent, ecclesia tamen Christi inter divinos libros honorat et praedicat. In Novo autem Testamento duo sunt ordines, primus evangelicus, in quo sunt Matthaeus, Marcus, Lucas, Ioannes; secundus apostolicus, in quo sunt epistulae apostolorum Petri, Iacobi, Ioannis, Iudae et Pauli et liber Actus apostolorum et Apocalypsis. In his omnibus libris timentes Deum et pietate mansueti quaerunt voluntatem Dei, cuius operis et laboris prima observatio est, ut diximus, nosse istos libros, etsi nondum ad intellectum, tegendo tamen vel mandare memoriae vel omnino incognitos non habere. Deinde illa, quae in iis aperte posita sunt, vel praecepta vivendi vel regulae credendi, sollertius diligentiusque investiganda sunt, quae tanto plura quisque invenit, quanto est intellegentia capacior. In his enim, quae aperte in Scripturis posita sunt, inveniuntur illa omnia, quae continent fidem, mores vivendi, spem scilicet atque caritatem. Cum vero facta quadam familiaritate cum ipsa lingua divinarum Scripturarum in ea, quae obscura sunt, aperienda et discutienda pergendum est, [servetur regula] ut ad obscuriores locutiones illustrandas, de manifestioribus sumantur exempla, et quaedam certarum sententiarum testimonia dubitationem ceteris auferant, in qua re memoria valet plurimum, quae si defuerit, non potest his praeceptis dari.“

De clericorum institutione 3, 3; M 107, 380.

lb. 3. 6: M 107, 383. Haec et alia hausta sunt ex Augustino, De doctrina christiana 2, 8 sqq; M 34, 40 sqq.

De clericorum institutione 3, 7; M 107, 383.