De inspiratione sacrae scripturae
p. 139
Quartus modus, ubi nobis aliquando proprie, aliquando tropice divinitas sacris eloquiis intimatur. Proprie, sicut Elias ait: Vivit Dominus, in cuius conspectu sto'... Tropice, iuxta quod Michaeas: Vidi Dominum sedentem'... et cetera talia, quae de Deo translate, non proprie accipi solent. Quintus parabolaris, quo cum aliud dicitur, aliud in sacris paginis invenitur... Cui convenit illud: Carduus, qui est in Libano, misit ad Cedrum, quae est in Libano, ut daret ei filiam suam (4 Rg 14, 9), et reliqua. De sexto vero, ubi geminus adventus Christi continetur, cunctis patet, quis sit primus, quis erit futurus, qui uterque praefiguratur. Septimus proinde modus, qui geminam praeceptorum retinet qualitatem, ille est vitae agendae, ut exempli gratia: Diliges proximum tuum sicut te ipsum'... ipse est et figurandae vitae, carnalium videlicet victimarum et vasorum compositione. Victimae enim hoc praefigurabant. quod hortatur apostolus, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem'. Vasa vero similiter electos designabant, divinis officiis occupatos. Qui modus cum secundo similis videatur, illa tamen ratione discernitur, quod hic ad mores tantum, ille etiam redigendus est ad fidem. Verum licet illi modi multipliciter istie inveniantur, tamen iuxta iugitatem triplicis divisionis studuimus primum historicam, quae gesta depromit, tangere, deinde allegoricam significationem, quae fidem aedificat, pandere, ad extremum quoque moralitatem, quae vitam honestam componit, subnectere .
154. Similiter ex epitome S. Odonis in Iob collegit operum eius editor Marrier septem sensus, cui octavum aliunde addit.
„In ipsa igitur Scriptura Sacra octo numero sensus praecipue propriissimis locis comperiuntur, scilicet: litteralis vel historicus, allegoricus vel parabolicus, tropologicus vel etymologicus, anagogicus vel analogicus, typicus vel exemplaris, anaphoricus vel proportionalis, mysticus vel apocalypticus, et ultimus boarcademicus (?) vel primordialis.“ Sensus allegoricus est, „quando unum dicitur et aliud intellegitur“. Tropologicus est „comparatio quaedam moralis ante actorum superioribus temporibus ad nostra usque tempora, ut similiter agamus“. Anagogicus est „sensus reductivus a terrestribus ad caelestia“. Typicus est „in persona una alius repraesentativus“, ut Iacob est typus electorum, Esau vero reproborum. Anaphoricus est sensus „relativus temporum, ut, qualia fuerint tempora sub Isaac et Ismaele, talia sint sub ecclesia et synagoga, et, ut Ismael persequebatur Isaacum, ita synagoga insectetur ecclesiam“. Mysticus sensus „est totus divinus“, ut quid Deus praeparaverit diligentibus se, non possit ascendere in cor hominis. „Ultimus sensus boarcademicus, i. e. quo ipsa principia rerum comparantur cum beatitudine aeterna et tota dispensatione salutis, veluti loquendo de regno Dei, quod omnia sint ad Deum ipsum, unde manarunt, reditura... Sed iste sensus est tantum usitatus apud Iudaeos cabbalistas. Alii sensus sunt celebres in doctoribus: litteralis in Hieronymo, allegoricus in Gregorio, tropologicus in Ambrosio, anagogicus in Augustino, typicus in Basilio et Bernardo, anaphoricus in Clemente, Petri successore, et mysticus in Nazianzeno.“
In libros Regum, Praef.; M 115, 245 sq.
M 133, 105 sq.