De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 140

Haec sint exempli gratia posita, quia ex altera parte ostendunt, qua veneratione illi scriptores Sacram Scripturam prosecuti sint, utpote libros ex divina inspiratione ultra omnes alios libros abundantes profundissimis sensibus; ex altera parte, quomodo posthabitis logicae praeceptis in istis expositionibus varia permisceantur. Nam sub nomine sensuum Scripturae praeter verum sensum Scripturae indicantur tropicae locutiones, artificiosae deductiones, alia, quae non constituunt multiplices Scripturae sensus, sed partim sunt applicationes morales et asceticae, partim materiae divisiones, partim etiam sunt mentis errata. Non est tamen dubium, quin multi ex illis scriptoribus putaverint singulis fere Scripturae verbis revera subesse sensus varios et inter se vix cohaerentes . Postea autem Scholastici, ut S. Thomas et alii, has miras inventiones ad sanam doctrinam reduxerunt. Sed haec, quae elegimus, exempla, etiam satis patefaciunt, cur in similibus congerendis diutius immorandum non sit. Nam usque ad Scholasticos nullus apparet progressus in doctrina inspirationis, sed aut ea repetuntur, quae sancti Patres dixerunt, aut, si quae nova adduntur, plerumque ea sunt, quae ad veri cognitionem promovendam vix quidquam contulerint.

CAPUT IV. DE THEOLOGIS ANTE CONCILIUM TRIDENTINUM.

ART. I. DE PRAECURSORIBUS THEOLOGIAE SCHOLASTICAE.

155. Theologi scholastici vocantur ii, qui inde a saeculo duodecimo integram theologiam speculative et systematice tractaverunt. Prae-

Scotus Erigena discipulum facit dicentem: „Non solummodo in parabolis, verum etiam in multis divinae Scripturae locis talis [multiplicis] formae locutionis divinum nectar eructant, facilemque interpretationis viam studiosis mysticorum sermonum theoriae praestant. Non enim alio modo sanctorum prophetarum multiplex in divinis intellectibus contextus potest discerni, nisi per frequentissimos non solum per periodos, verum etiam per cola et commata transitus ex diversis sensibus in diversos et ab iisdem iterum in eosdem per occultissimas creberrimasque reversiones. . . . O Domine Iesu, nullum aliud praemium, nullam aliam beatitudinem, nullum aliud gaudium a te postulo, nisi ut ad purum absque ullo errore fallacis theoriae verba tua, quae per tuum Sanctum Spiritum inspirata sunt, intellegam Haec est enim summa felicitatis meae finisque perfectae est contemplationis, quia nihil ultra rationabilis anima etiam purissima inveniet, quia nihil ultra est“ (De divisione naturae 5, 38; M 122, 1010). Alibi ipse magister ait: „Infinitus conditor Sacrae Scripturae in mentibus prophetarum, Spiritus Sanctus, infinitos in ea constituit intellectus, ideoque nullius expositoris sensus sensum alterius aufert, dummodo ut sanae fidei catholicaeque professioni conveniat, quod quisque dicat“ (ib. 3, 24; M 122, 690).