De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 1

PROLEGOMENA.

1. Libri illi, quos Sacram Scripturam vocamus, considerari possunt aut secundum externam formam, qua aliis libris similes sunt, aut secundum internam indolem, qua praeter omnes alios libros sacri et divini sunt.

Ex priore illo considerandi modo oriuntur quaestiones de numero, authentia, partitione sacrorum librorum, de canone eiusque historia, de apographis et versionibus, quas omnes quaestiones ut proprias sibi vindicat illa disciplina, cui Introductionis in Sacram Scripturam nomen imposuerunt.

In quantum vero factis supernaturalibus ortum suum debet, Sacra Scriptura pertinet ad obiecta theologiae dogmaticae, cum haec sit scientia ordinis supernaturalis.

Credit enim et profitetur ecclesia catholica libros Sacrae Scripturae non opera pure humana confectos esse, sed divinitus inspiratos Deum habere auctorem principalem ideoque per excellentiam sacros esse.

Possunt quidem libri aliqui dici sacri ea quoque de re, quia sacra continent et ad sanctificandos homines valent; at sine dubio multo excellentiore ratione sacri sunt illi libri, quorum Deus ita auctor est, ut per eos ipse ad homines loquatur . Actio autem divina, qua Deus est auctor sacrorum librorum, vocari solet inspiratio.

2. Inspirationis vocabulum in Scriptura et Traditione multiplices sensus habet, quibus omnibus, quatenus ad Deum referuntur, subest communis notio motionis cuiusdam divinae in homines procedentis. Ita in creatione hominis Deus dicitur inspirare (naphach, ἐμφύειν) in faciem eius spiraculum vitae (Gn 2, 7), i. e. animam vivificantem. Unde Sap 15, 11 idololatra incusatur: „Quoniam ignoravit, qui se finxit, et qui inspiravit (τὸν ἐμπνεύσαντα) illi animam, quae operatur, et qui insufflavit ei spiritum vitalem.“ Sanctus vero Paulus monet Graecos, ut relictis inanibus diis colant eum Deum, „qui fecit mundum et omnia, quae in eo sunt. Hic caeli et terrae cum sit Dominus, non in manufactis templis habitat, nec manibus humanis colitur, indigens aliquo, cum ipse det omnibus vitam et inspirationem (πνοήν) et omnia“ (Act 17, 24 25).

S. Thomas, In Rom. 1, 2 lect. 2.