De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 2

Neque physicam tantum vitam inspiratione sua dat et conservat Deus, sed etiam respectu salutis aeternae divina „Sapientia filiis suis vitam inspirat et suscipit inquirentes se et praeibit in via iustitiae“ (Eccli 4, 12). Unde factum est, ut ecclesia omnem salutarem influxum Dei in animam hominis vocaret inspirationem. Ita e. g. loquitur Concilium Arausicanum II de „infusione et inspiratione Sancti Spiritus“, qua agere valeamus sicut oportet (can. 6), et negat „absque illuminatione et inspiratione Spiritus Sancti“ evangelicae praedicationi nos consentire posse (can. 7). Qua in definitione theologi vocem illuminationis ad intellectum, vocem autem inspirationis ad voluntatem referre solent. Neque immerito, cum ipsum Concilium voluntatem nostram per inspirationem Spiritus Sancti ab infidelitate ad fidem corrigi doceat (can. 5). Simili modo loquuntur alia Concilia, ut Tridentinum (sess. 6, c. 5) et Vaticanum (sess. 3, c. 3). Hinc communis est apud theologos dogmaticos divisio gratiae actualis in illuminationem intellectus et inspirationem voluntatis.

Neque canonistis ignota est peculiaris quaedam inspiratio divina. Agentes enim de electione canonica, quandam eligendi formam commemorant, quam vocant formam inspirationis. Hanc iterum duplicem esse posse dicunt aut inspirationem simpliciter, qua promovendus per revelationem a Deo designatur; aut inspirationem secundum quid vel quasi inspirationem, qua electores in locum electionis congregati, nullo antea inter se habito consilio, unanimiter sine dubitatione et contradictione in unum eligendum conspirant. Talis enim unanimitas signum praesumitur inspirationis Spiritus Sancti. Hic igitur inspiratio intellegitur insolitus quidam influxus divinus .

3. Similiter theologi dogmatici inspirationem per excellentiam appellant non eam, quae omnibus Christianis accidit, sed charismaticam, qua pauci extra communem ordinem dignati sunt. Sed ipsi quoque voci inspirationis charismaticae modo ampliorem modo angustiorem sententiam subiciunt. Interdum enim omnis revelatio supernaturalis, quae non extrinsecus, sed in ipsa mente hominis fit, inspiratio vocatur. De qua re Denzinger : „Revelatio, inquit, interna, quae Deo in spiritum hominis influente fit, latiore vocis significatione inspiratio, a veteribus autem prophetia, item latiore significatione, appellatur.“ Sed, ut ibidem addit, usu loquendi theologico nomen inspirationis potius restringitur ad eas revelationes internas, quibuscum coniunctus erat impulsus ad res revelatas cum aliis communicandas. „Immo hanc distinctionem eo etiam extenderunt, ut revelationem eam tantum vocarent, qua ignota manifestarentur, inspirationem vero solum impulsum communicandi vera, etsi forte aliunde iam nota.“

Graece: „Filios suos exaltat“, hebraice: „Filios suos docet.“

Wernz, Ius decretalium II, Romae 1899, 483.

Vier Bücher von der religiösen Erkenntnis II, Würzburg 1857, 152.