De inspiratione sacrae scripturae
p. 189
Patet Richardum indubitanter docere inspirationem et inerrantiam Sacrae Scripturae; et maxime notatu digna sunt, quae docet de sensu litterali et de versionibus.
196. Venimus ad saeculum XV, cuius initio Petrus de Alliaco (D'Ailly), vir ceteroqui non integrae fidei, praedicat Sacrae Scripturae laudes. Applicat enim ad eam sensu non litterali sed spirituali, ut ipse notat, verba Christi: „Super hanc petram aedificabo ecclesiam meam“ (Mt 16, 18).
„Secundum spiritualem intellectum per hanc petram divinam Scripturam et sacram Christi doctrinam signare possumus, quae tam firmae soliditatis et tam solidae firmitatis existit, ut non immerito super eam Christi ecclesia fundata sit. Quid namque firmius, quid solidius quam sacra eloquia, quam divina testimonia a Christo in aeternum fundata? ... Conspicite igitur orthodoxae ecclesiae fundamentum, videte mirabile mysterium. Nulla enim domus est, quae non habeat sua fundamenta. ... Sola autem ecclesia suum fundamentum sursum habet, et dum ipsa deorsum in terra manet, veritas illa, super quam fundata est, sursum in caelo permanet. Sic tamen veritas in caelo permanet, quod etiam deorsum in terram descendit. Habet igitur ecclesia veritatis fundamentum in caelo sursum et in terra deorsum. Sed ubi deorsum?“ In montibus sanctis. „Ascendamus igitur in montem, ut inveniamus ipsum fundamentum ecclesiae, ipsam scilicet Sacrae Scripturae veritatem.“ Describit montem sanctum, incipiens a philosophis, qui recta de Deo docuerunt et ascendens per patriarchas et prophetas usque ad Christum eiusque discipulos. „In cuius montis vertice Christus suum tabernaculum praedisponens, ibi ecclesiae suae fundamentum posuit et in altissimo verticis cacumine Sacrae Scripturae veritatem fundavit. ... Habet siquidem domus ista catholica, scilicet ecclesia. ... singulas partes suas super Sacrae Scripturae veritatem fundatas. ... Super Sacrae Scripturae fundamento tota haec domus aedificatur, et instruitur omnis ecclesiae coetus, omnis status, omnis gradus, omnis sexus.“ Hoc explicat verbis S. Augustini. Dein enarrat, quomodo ecclesia ex parva domo, qualis ab initio fuit, facta sit civitas magna, et quomodo contra hanc civitatem haeretici et alii hostes insurrexerint, sed eam superare nequaquam potuerint, quia ecclesia pugnat gladio spiritus, quod est verbum Dei. „Per haec igitur arma, hoc est per divui sermonis et Sacrae Scripturae documenta, ecclesia pugnando vincit, vincendo crescit crescendo proficit, proficiendo complementum accipit.“
His verbis efficitur ne tristissimis quidem exeuntis medii aevi temporibus Sacram Scripturam oblivioni datam, aut eius aestimationem minutam, aut fidem inspirationis et infallibilitatis eius debilitatam fuisse.
197. Sed hanc fidem melius explicat Petri discipulus, magistro maior, Ioannes Gersonius (Charlier), cancellarius universitatis Parisiensis, qui
Recommendatio Sacrae Scripturae. Inter Gersonii opera; Ed. Antverpiae 1706, I 603 sqq.