De inspiratione sacrae scripturae
p. 188
pro LXX interpretibus specialem influxum divinum; unde „consequens est etiam, sicut tu superius intulisti, quod ipsorum translatio non est propter eos authentica, quamvis ab ecclesia auctorizetur, ut dixi“ .
In sequentibus capitibus 21 et 22 Richardus solvit varias difficultates speciales a Ioanne propositas. In capite 23 concedit translationes non esse factas de verbo ad verbum.
„Non enim omnis transferens intendit singulariter et seriatim omnium verborum exemplarem sensum exprimere, quia modus significandi in linguis verborum transferendorum non semper sustinet, ut transferatur, ut dixi superius, sed aliquotiens conatur transferens unius prolixae sententiae sensum solum exprimere.“ Unde mirum non est, quod variae translationes non eadem verba exhibent, et hoc eo minus, quia verba aequivoca ab aliis aliter accipi et verti potuerunt. „Non igitur inficitur auctoritas nostrae Scripturae nec veritas contentorum in aliqua translatione approbata, ut tibi videtur, etsi in aliquibus locis non sit vera translatio Scripturae primariae nec etiam sensum Scripturae primariae contineat, dum tamen contineat veritatem. Sed auctoritatis maioris sit illa Scriptura, quae maioribus testimoniis concordare cum primordiali Scriptura videtur seu cognoscitur, quam illa sola, quae per leges alias, ut deduxi superius, approbatur.... Sicubi vero haesitas de originali Scriptura, ad radices recurre, scilicet ad originalem linguam, in qua Scriptura primitus tradebatur.“ Interdum tamen ob exiguitatem ingenii verum sensum homo non invenit, id quod non multum nocet, si agitur de rebus ad fidem non pertinentibus, „quoniam nec Deus concedit, ut omnibus omnia fiant perspicua, sed acerrimis ingeniis saepe facillima reddit obscura, ut non in suo infirmo ingenio, sed in potentissimo Domino glorientur, qui multa abscondit a sapientibus et revelat ea parvulis suis“ .
„Et ob hoc nimis est ille improvidus, qui rationi naturali magis adhaerendum iudicat quam auctoritati nostrae Scripturae, cuius auctoritas tam patenti ratione confirmatur; immo, qui non dimitteret rationem suam naturalem propter rationem praemissam illi contrariam, merito in iudicio a Domino posset redargui, quod non sequeretur rationem fortiorem infirmiore relicta.... Quae Scriptura a Deo promulgata est hominibus ad bene vivendum, confirmata miraculis innumeris per apostolos, martyres, doctores maximos omnium linguarum sub caelo, et sic apte convincitur esse auctoritatis certioris quam aliqua alia scriptura de mundo.“
In cap. 25 Ioannes postulat, ut sibi ostendatur miracula vere facta esse et a falsis miraculis distingui posse. Desiderio satisfacit Richardus usque ad cap. 31. Cap. 32 fit quaestio de „lege Saracenorum“, ex qua Richardus varia deprompserat ad confirmandam Sacram Scripturam. Cap. 33 et 34 ostenditur, quomodo etiam lex vetus miraculis sit confirmata. Cap. 35, quod est ultimum, continet longam orationem, que Richardus Iesu Christo gratias agit pro tot beneficiis sibi praestitis. Haec oratio plura quoque facta enarrat ad vitam Richardi spectantia.
Summa 19, 20. lb. 19, 23.
lb. 19, 24. Nonnulla de Richardi libro vide in Zeitschrift für katholische Theologie, Innsbruck 1891, 349 sqq.