De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 191

cum fide, ut aliquis dissentiat pertinaciter alicui contento in eadem Scriptura ad intellectum Spiritus Sancti, qui est vere et proprie sensus litteralis.“ Citat Mt 5, 17 sqq. „Constat autem, quod canon Bibliae lex est Dei per revelationem habita, cuius assertiones litterales innituntur huic unico litterali principio: Omne revelatum a Deo est verum, et quod Scriptura Sacra divinitus est a Deo revelata, sic quod in omni sua parte est verbum Dei, quod transire non potest.“ Itaque „falsum, blasphemum et haereticum est asserere, quod sensus litteralis Sacrae Scripturae sit aliquando falsus.... Secundum Augustinum potest solummodo ex sensu litterali Sacrae Scripturae efficax argumentum sumi. Non autem esset efficax argumentum, si sensus litteralis nedum in dubium, sed in falsum verteretur.... Est enim sensus litteralis vere et proprie dictus ille, quem Spiritus Sanctus principaliter intendebat, et qui ex circumstantiis litterae sacrae trahi potest et debet, sicut expositores sacri fecerunt atque docuerunt. Alioqui periret omnis soliditas probationis a Scriptura Sacra“ .

199. „De sensu litterali Sacrae Scripturae“ Gersonius specialem tractatum edidit, quo viam ostendit investigandi sensum litteralem et vitandi errores.

Quia enim, ut ait, „seminatores haeresium et impugnatores veritatis, quam agnoscunt vel agnoscere deberent, cum se Catholicos profiteantur, dicunt fundari dicta sua in Scriptura Sacra et eius sensu vero litterali, quam solam Scripturam dicunt se velle insequi et admittere, reiectis et pro nihilo habitis quibuscumque constitutionibus aliis vel scripturis Decretorum vel Decretalium, quas appellant apocryphas et Christo adversas, considerandum erit imprimis, quis dicendus sit sensus litteralis Scripturae Sacrae, et qualiter est investigandus et tenendus, considerandum proinde magis in particulari de ipsis erroribus, nostro tempore vel inventis vel renovatis, et de causis vel cautelis eorum“. Statuit duodecim regulas de sensu litterali, quarum praecipuas iam audivimus. Sexta regula est haec: „Sensus litteralis Sacrae Scripturae fuit primum per Christum et apostolos revelatus et miraculis elucidatus, deinde fuit per sanguinem martyrum confirmatus, postmodum sacri doctores per rationes suas diligentes contra haereticos diffusius elicuerunt praedictum sensum litteralem et conclusiones ex illo clarius vel probabilius consequentes, postea successit determinatio sacrorum conciliorum, ut, quod erat doctrinaliter discussum per doctores, fieret per ecclesiam sententialiter definitum.“ Octava regula: „Sensus litteralis Sacrae Scripturae, si reperitur determinatus et decisus in Decretis et Decretalibus et codicibus conciliorum, iudicandus est ad theologiam et Sacram Scripturam non minus pertinere quam symbolum apostolorum. Propterea non est spernendus tamquam humana seu positiva constitutione fundatus. Et in hoc errant paene omnes haeretici, qui post compilationem Decretorum et Decretalium invaluerunt. Videntes enim, quod errores sui sufficienter coarguntur per sententias doctorum et summorum pontificum et conciliorum generalium, dicunt omnes tales scripturas apocryphas esse vel falsas, nisi ostendatur, quod sint expresse in Scriptura Sacra.“ Undecima regula statuit nullius doctoris singularis expositionem esse absolute acceptandam, sed eam tantum, quae a suprema auctoritate sit sollemniter definita, nihilominus dioecesanum sub poena teneri

Ib. I 22 sqq.