De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 192

ad sequendam sententiam sui episcopi, quam hic ut doctor authenticus proponat, etsi pateat recursus ad superius tribunal. Causam vero errorum omnium Gersonius maxime videt in superbia hominum, qui fidentes suo ingenio nolunt niti supernaturali Dei adiutorio humili oratione obtinendo .

200. Contra haereticos, quos respicit Gersonius, maxime contra Wiclifitas, validissime pugnavit Thomas Waldensis, Carmelita. Inter praerogativas ecclesiae recenset, quod eius est de canone Sacrae Scripturae legem statuere. „Ipsa sola est, cuius testimonium est tantae auctoritatis et praeconii, ut ipsos libros divinarum Scripturam taxare et de eorum auctoribus certificare possit fideles; nec fas erit omnino tanto testimonio contraire.“ Unde constat „eos libros omni auctoritate canonica privatos esse, quibus eiusdem ecclesiae non suffragatur auctoritas“. Olim canon augeri poterat, nunc non iam potest. Nam „lex Christi per totum decursum Veteris Testamenti infans erat, dicente apostolo, quod nihil ad perfectum adduxit lex; temporis vero plenitudo fuit tempus Christi et apostolorum. Usque tunc ergo, quia fides habebat quo cresceret, potuit per appositionem librorum staturam perfectae proceritatis acquirere. Elapso autem apostolico tempore non potuit crescere amplius. . . . Sola Scriptura principum, id est apostolorum, post Dominum auctoritatis palmam consequitur, auctoritatis, inquam, canonicae. Habent enim dicta sanctorum sequentium auctoritatem suam, habent determinationes fideles ecclesiae auctoritatem suam, sed non canonicam. . . . Transiit ergo hora, non potest crescere iam canon in pluralitate librorum.“

Adhuc quidem sine ecclesiae auctoritate „Scriptura aliqua nec legi poterit nec haberi pro certa“. Sed postquam ab ecclesia accepimus Sacram Scripturam ut verbum divinitus inspiratum, agnoscimus Scripturam ratione dignitatis excellere prae omni auctoritate, quae est in ecclesia.

„Omnis ergo ecclesiastica auctoritas, cum sit ad testificandum de Christo et legibus eius, vilior est Christi legibus, et Scripturis Sanctis necessario postponenda. . . . Nec sunt ingrati filii matris ecclesiae, qui primo propter verbum ecclesiae testantis de Christo credunt, et cum crediderint, auctoritatem, qua inducti sunt, auctoritati eius postponunt, cui credunt. Immo auctoritate eiusdem ecclesiae hoc decretum est, omnium scilicet posteriorum hominum libros sive ecclesiarum auctoritati canonis debere submitti. . . . Longe ergo distat auctoritas Scripturarum et eminet auctoritati cunctorum doctorum, etiam totius ecclesiae catholicae, quamvis super earum auctoritate catholica testetur ecclesia. . . . Ideo quamquam in posteriorum libris invenitur ipsa veritas Scripturarum, non tamen erit in iis par auctoritas. Ita quamvis

Opera omnia I 1 sqq.

Doctrinale fidei catholicae 1. 2, a. 2, c. 20; Ed. Veneta 1757; I, col. 345 sqq.; cf. col. 1002 sqq.