De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 193

fides universalis ecclesiae invenitur per Scripturas expressa, sicut est paene tota, non tamen est ei in auctoritate par, sed ipsa praeponitur, quia aliud sunt testes, aliud testimonium... Fides autem, ut est ecclesiae catholicae, in hoc accedit fidei Scripturarum, quod non licet de ipsa dubitare, eo quod testimonium ecclesiae catholicae est obiectum fidei christianae, sicut est testimonium et legislatio Scripturae canonicae; subicitur tamen ipsi ut testis iudici et testimonium veritati.“ Attamen ex eo, quod sanctorum Patrum auctoritas minoris dignitatis est quam Scripturae auctoritas, minime consequens est licere contra eorum sententias pro arbitrio pugnare, quia, si Patrum consensus „causa fidei est, causa resistentis est perfidia“ .

201. Unde prima quidem via ad inveniendam veritatem est per Scripturas divinas.

„Sed si scalam Iacob versus culmen caeli nonnisi per gradus quosdam angeli ipsi et caeli cives potuerunt ascendere, multo magis per expositiones doctorum fidelissimas attingendum est in cacumen Scripturae ... et inter eos illi sunt aptiores in materia fidei, qui Christi et apostolorum temporibus viciniores erant... Hos ergo Patres sequi necesse est, si velimus aliquid de mysteriis Scripturarum aut fidei recte scrutari, maxime si quaestio mota tam sensus quam rationis alta transcendit.“ „Docet Augustinus necessariam adiectionem testium sanctorum et proborum post auctoritatem canonicam, non quod in auctoritate aequentur, absit, sed sequantur, non quidem in subsidium auctoritatis canonicae, sed in admonitionem posterorum, ut noscant, quomodo sancti et sacri antistites et Patres ecclesiae in tali scrupulo divina eloquia sunt secuti. Et hanc doctrinam dicit Augustinus indubitanter catholicam... Ecce viam Catholicorum, quam haeretici sequi contemnunt ... et ideo solum Christum sine medio statim appellant, putantes se posse secure corrumpere verba Christi, et sic sine iudice pervertunt ad libitum. Sed ecclesia catholica non habet hunc morem. Susceptis enim cum omni reverentia Christi verbis, statim ex paternis regulis eius intellegentiam sciscitatur. Sic dixit Hieronymus interrogandum de semitis antiquis, quae multorum sanctorum sunt tritae vestigiis... Sed dolo malo, parvipensa auctoritate universalis, id est, catholicae et apostolicae ecclesiae, currit omnis haereticus ad litteram Scripturae canonicae, ut hinc error suus protectus appareat, et ne apparentia illa dissolvatur auctoritate ecclesiae et Patrum fidelium, quia fides ipsa ecclesiae verissime interpretatur sensum Scripturae et aeque declarat falsitatem interpretationis haereticae. Non ergo inde est fidelis doctor, quia fidem Scripturae producit, nisi etiam fidem et auctoritatem sequatur, non unius particularis, sed universalis ecclesiae, in qua sola sensus Scripturarum verus habetur.“

Iam temporibus apostolorum iudaizantes et alii haeretici Scripturam corrumpere conabantur.

„Videbant ergo apostoli hoc factum tam experimento sensus, quam faciendum imposterum instinctu Spiritus Sancti, dicente S. Petro (2, 2, 1): Fuere et pseudoprophetae in populo, sicut et in nobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis. Idcirco cum mandarent fidelibus observare Scripturas canonicas, mandabant iis cum iis observare sermones

Ib. a. 2, c. 21; col. 349 sqq.

Ib. 1. 2, a. 2, c. 22; I, col. 356 sqq.