De inspiratione sacrae scripturae
p. 195
203. Hucusque protuli variorum theologorum a saeculo XII usque ad saec. XV sententias de Sacra Scriptura et eius inspiratione. Multo utique plures sunt, quos omisi, quia nolui catalogum eorum texere, qui temporibus medii aevi de Scriptura tractatus ediderunt , sed volui exhibere doctrinam eorum, qui vel duces fuerunt in theologia vel ob alias rationes speciali mentione digni videbantur; et propriis quidem eorum verbis, in quantum fieri poterat, usus sum, ut legentes sibi ipsi iudicium formare possint. Unum autem, quod ex illis testimoniis efficitur, est, ni fallor, hoc: dogma inspirationis post saeculum XIII historiam non habuisse. Habuit suam historiam textus sacer, eamque tam intricatam, ut etiam nunc mediocriter tantum nota sit; habuit suam historiam expositio textus. Sed inspirationis notio, postquam a principibus Scholasticorum, praecipue a S. Thoma et Henrico Gandavensi, exposita fuit, ita a posterioribus recepta et retenta est, ut usque ad saeculum XVI vix quidquam novi, nedum diversi, ad eius explicationem attulerint. Omnes theologi, non ii tantum, quos citavi, sed ii quoque, quos omisi, unanimiter docent Scripturam ita esse divinitus inspiratam, ut Deus sit eius auctor primarius, humani scriptores auctores secundarii, ut Deus sit causa principalis, scriptores humani causae instrumentales; consequenter Scripturam esse verbum divinum non materialiter tantum propter res, quas continet, sed etiam formaliter propter modum, quo a Deo ad nos pervenit; hoc autem verbum divinum esse tantae infallibilitatis, ut nullum, ne minimum quidem, errorem affirmare possit, et tantae auctoritatis, ut omnia et singula eius dicta omnibus indubitanter recipienda et credenda sint. Hanc divinam Scripturae indolem omnes docent et efferunt, de humana vero cooperatione eiusque modo in componenda Scriptura tacent fere. Montanistarum error iam diu erat exclusus, ceterum ea, quae S. Thomas de prophetia docet, sufficere videbantur. Hac de causa superfluum est ex magno numero theologorum medii aevi plures audire, quia, quantumvis in aliis rebus forte differant, de inspiratione idem iterum iterumque nobis repeterent. Quam verum hoc sit, uno exemplo ostendam, quod apte ad concludendam hanc partem inquisitionis nostrae servire potest.
204. Dionysius Carthusianus (Ryckel) propositum habuit colligendi ex doctoribus medii aevi optima quaeque, quae in lucem prodierant. Unde ex ipso discere licet, quid usque ad finem circiter saeculi XV theologi praestiterint ad inspirationis conceptum elucidandum; fuit enim compilator admirandae eruditionis et diligentiae.
„Quia (inquit) iam quasi innumerabiles super ipsum sententiarum librum scripsisse noscuntur et adhuc cotidie aliqui scribunt, etiam plus forsitan quam
Multos alios recenset Holzhey in opusculo iam laudato: „Die Inspiration der Heiligen Schrift in der Ausschauung des Mittelalters.“