De inspiratione sacrae scripturae
p. 196
expedit, dum per scripta quaedam novorum minus praeclara scripta antiquorum praeclariora minus curantur, leguntur et exquiruntur, hinc intentio mea est in opere isto ex commentariis et scriptis doctorum magis authenticorum, famosiorum et excellentiorum quandam facere extractionem et collectionem atque doctorum illorum mentem in unum volumen redigere.“ Doctores, quos indicat, sunt Guilelmus Parisiensis, Udalricus de Argentina, Henricus Gandavensis, S. Thomas, Albertus Magnus, Bonaventura, Petrus de Tarantasia, Richardus de Mediavilla. „Deinceps ponam aliorum maiorum responsa et sequacium eorundem.“ Neque vero hi soli commentarii, sed etiam cetera Dionysii opera ex priorum doctorum libris compilata sunt.
De Scripturae dignitate ait: Sapientia alia est naturalis, „alia est supernaturalis, quoniam primordialiter ex divina revelatione innotuit nec naturali ratione potuit inveniri; quae in Scripturis digesta est et est Scripturarum notitia. . . . Haec ergo sapientia, quae est sacra doctrina et Scripturarum notitia, multipliciter est laudanda ac naturali sapientiae multiformiter praeferenda. Primo ratione suae originis, quia in supernaturali lumine est fundata, supernaturaliter revelata increataeque veritati innitens. . . . Secunda ratione sui obiecti. . . . Deus ipse altissimus sublimiori modo supernaturalis sapientiae est obiectum. . . . Tertio sapientia ista laudatur et ceteris praefulget humanis scientiis ac sapientiae naturali ratione sui decoris, quoniam nihil falsitatis, nihil erroris ei admixtum est, sicut illis. . . . Quarto sapientia ista ceteris rite praefertur certitudine et auctoritate, utpote cui nec falsitas nec ambiguitas potest subesse, cum increatae veritati ac supernaturali indeviabili lumini innitatur, loquendo de doctrina Scripturae canonicae. . . . Quinto sapientia ista commendatur ratione suae fructuositatis. . . . Sexto sapientia ista laudatur a sua excellenti dulcedine. . . . Septimo collaudatur et praefulget ratione opulentiae et sufficientiae suae. . . . Octavo sapientia seu divina Scriptura commendatur ac eminet ratione suae sententiositatis atque multiplicis sensus. Nam eadem littera interdum duplicem, aliquando triplicem, nonnumquam quadruplicem habet sensum, qui sunt quattuor fercula, quae ponuntur in mensa refectorii animae. Nam et ipsae res significatae per verba Scripturae aliquid significant. . . . Hinc Sacram Scripturam cum omni reverentia pertractemus, diligentissime legamus atque prae cunctis scientiis philosophicis et humanis appretiemur, cum ipsa sit velut epistula nobis a Spiritu Sancto missa, immo et ore Dei incarnati pro magna parte prolata. Propter quod, dum studemus et legimus eam, Deus loquitur nobis. . . . Qui studere itaque cupit salubriter et in divinorum notitia ordinate proficere, primo omnium satagat adimplere praecepta atque per artam incedere viam salutis, fugiat vanitates et carnis vitia detestetur. . . . Et quo magis se a mundanis et vilibus abstrahit ac circa intellectualia et divina se ipsum recolligit, eo ad proficiendum. . . . aptior fortiorque efficitur, potissime vero dum lumen naturae per lumen gratiae vigoratur, dum scholastica exercitatio exercitio devotionis internae iuvatur, dum oratione sincera contemplationeque fervida mens fonti munditiae ac sumnae veritati unitur. Tunc quippe desuper illustratur atque a sole sapientiae gratiose perfunditur, ungitur, eruditur ad intellegendum abdita Scripturarum. . . . Etenim sicut Spiritus Sanctus Scripturarum est dator,
In 4 libros Sententiarum 1, Prooem.; Opera omnia XIX. Tornaci 1902, 36 sq.