De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 7

der Heiligen Schrift in der Anschauung des Mittelalters, München 1895). Omnes vero libros, qui de hac re conscripti sunt, recensere non possum, nisi novum librum solis titulis implevero. Ultimis decenniis saeculi praeteriti centuriatim libri et dissertationes de inspiratione in lucem prodierunt. Quod quidem gratum accidisset, si multitudini scriptorum utilitas responderet. At hic quoque dicere licet: „Multiplicasti gentem, et non magnificasti laetitiam“ (Is 9, 3). Plurima enim ex his operibus a Protestantibus conscripta sunt, quorum pauci, falsae cuidam et extremae orthodoxiae quam vocant faventes, quandam quasi bibliolatriam excoluerunt; alii, iique numero multo plures, omnem ordinem supernaturalem et omnem veri nominis inspirationem negant; alii viam mediam tentantes inter falsam orthodoxiam et infidelem rationalismum fluctuant et conantur fines statuere, ultra quos non liceat criticis procedere, de quo conatu ipsi critici rident. Hi omnes labores manifestant debilitatem fundamenti, quo protestantismus innititur. Unde quidam ex ipsis non immerito ait: Olim Scriptura sine difficultate sustentabat fidem; nunc ipsa difficulter per fidem sustentatur . Ceterum non pauci scriptores protestantes per decursum operis nominabuntur.

Id unum adhuc moneo in citandis SS. Patrum dictis plerumque me usurum editione Migne, cuius editionis tomos et columnas indicabo praeposita littera M.

Cf. si placet, quae de hac re scripsi in „Zeitschrift für katholische Theologie“ XXV, Innsbruck 1901, 452 sqq 594 sqq et XXVI (1902) 81 sqq.