De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 6

In parte historica non possunt quidem omnium omnino, qui de inspiratione scripserunt, vel verba proponi vel sententiae discuti, sed delectus quidam faciendus est, maxime inter Scholasticos, iique audiendi, qui duces aliorum fuerunt aut ob alias rationes speciali mentione digni videntur. Interdum sine incommodo alii et alii scriptores eligi possunt. Quod si contingit, sufficit, ut ii, qui allegantur, conferant ad doctrinam, de qua agitur, pro sua quisque aetate, illustrandam. Quia vero multa opera, ex quibus haurire opus est, non omnibus prae manibus erunt, studebo, in quantum fieri potest, ipsa scriptorum verba apponere, ut legentes ex his sibi ipsi iudicium efformare possint. Nemo vero miretur, quod non raro ea allegantur, quae de praeceptis hermeneuticis vel de canone scripta sunt; nam saepe scriptores de his rebus agentes clarius manifestant, quid de inspiratione Scripturae sentiant, quam cum de ipsa inspiratione loquuntur.

In parte autem dogmatica non ordiar, ut quibusdam placet, a tractatu de criteriis inspirationis. Prius enim statuendum videtur, quis sit verus conceptus inspirationis, antequam de eius criteriis definiri potest, cum inspirationis, qualem multi Protestantes statuerunt, criteria utique alia sint atque inspirationis catholice intellectae. Id postea magis explicabitur. Quaestionem autem de vera inspiratione, cum sit dogmatica, dogmaticis quoque argumentis solvendam esse constat, qua probatione absoluta facile criteria inepta reici poterunt.

Supponuntur hic ea, quae sive in Apologetica sive in Introductione in Sacram Scripturam tradi solent, et in specie de infallibili ecclesiae magisterio, de fontibus theologicis, de canone Sacrae Scripturae.

7. Theologi scholastici de inspiratione agunt vel in tractatu de prophetia (ut S. Thomas 2, 2, q. 171 sqq) vel in tractatu de fide (ut Suarez, De fide disp. 5, sect. 3). Postquam vero excultae sunt disciplinae propaedeuticae et apologeticae, quaestio de inspiratione tractari coepta est aut in Locis theologicis (ita Canus 1. 2) aut in Controversiis (ita Bellarminus, De Verbo Dei) aut in Prolegomenis ad Sacram Scripturam (ita Serarius, Prolegomena biblica). Interdum exegetae hanc quaestionem fuse discutiunt in exponendo 2 Tim 3, 16 (ita Cornelius a Lapide). Nostra aetate multi egregie de inspiratione scripserunt: Franzelin (De divina Traditione et Scriptura, ed. 3, Romae 1882), Ubaldi (Introductio in Sacram Scripturam II, Romae 1888, sect. 1), Franciscus Schmid (De inspirationis Bibliorum vi et ratione, Brixinae 1885), Crets (De divina Bibliorum inspiratione, Lovanii 1886), Zanecchia (Divina inspiratio Sacrarum Scripturarum ad mentem S. Thomae Aquinatis, Romae sine anno, est autem 1899; Scriptor sacer sub divina inspiratione, Romae 1903), Chauvin (L'inspiration des Divines Scritures, Paris 1896), Billot (De inspiratione Sacrae Scripturae, Romae 1903). Historiam huius doctrinae exponunt Dausch (Die Schriftinspiration, Freiburg im Breisgau 1891) et Holzhey (Die Inspiration