De inspiratione sacrae scripturae
p. 220
Cap. 9 in Novo Testamento nullos admittit libros apocryphos. Nam „libri illi δπό τινων ἀντιλεγόμενοι minus commode vocantur apocryphi . . . quia non tam de auctoritate canonica quam de auctore librorum istorum secundario in primitiva ecclesia fuit dubitatum“. Unde libri Novi Testamenti melius dividuntur in canonicos primi ordinis, de quibus numquam dubitatum est, et secundi ordinis, de quibus interdum dubitatum est . In cap. 10, n. 279 sqq defendit canonicitatem epistulae Iacobi.
227. Cap. 12 agitur de forma Scripturae Sacrae. „Formam internam esse dicimus ipsam divinam Scripturae auctoritatem ac maiestatem, quae ex immediato Spiritus Sancti afflatu ac rerum, quas exponit, sublimitate originem trahit. . . . Forma externa est tum idioma linguae hebraeae, quo vetus, et graeca. , quo novum perscriptum est instrumentum, tum sermonis ac stili, quo in Scriptura Spiritus Sanctus utitur, proprietas, immo singularitas, simplicitatem et maiestatem miraculo vero divino coniunctam habens.“ Hanc formam internam et externam vult Gerhardus esse argumentum, quo probetur divina Scripturae origo .
Cap. 13 contendit solum textum hebraicum Veteris Testamenti et solum textum graecum Novi Testamenti esse Scripturam authenticam. Nam „Scriptura Sacra est instrumentum publicum, Dei auctoritate, iussu ac mandato perscriptum. Ergo in ea dumtaxat lingua est authentica, in qua originaliter scripta est“ (cap. 9, n. 243 docuerat Matthaeum probabilius graece scripsisse, certo vero textum graecum ab ipsis apostolis fuisse approbatum). „Homines linguarum imperiti, etsi non possint de singulis Scripturae locis accuratum ferre iudicium, quod ad theologos proprie spectat, doctrinam tamen agnoscunt et approbant a Spiritu Sancto per ministerium verbi edocti atque informati.“
228. Cap. 14 ostendit Iudaeos non corrupisse textum Veteris Testamenti. „Divina providentia non permisit libros illos corrumpi ac depravari, alias fundamentum ecclesiae fuisset labefactatum et convulsum.“ Multis testimoniis et argumentis suam thesim probare studet.
Cap. 15 non sola vocabula sed etiam puncta, quae hodie leguntur in textu hebraico, ad primos auctores refert. Ex verbis Christi: „Iot. unum aut unus apex non praeteribit a lege“ (Mt 5, 18) sic fit argumentum: „Quodcumque Christus statuit essentialem Scripturae partem, id ipsi scriptae legi est coaevum. Sed puncta vocalia Christus statuit essentialem scriptae legis partem. Ergo puncta vocalia sunt scriptae legi coaeva. . . . Scriptio sine punctis apud Hebraeos est obscura, immo obscurior quam apud Graecos per abbreviaturas. Ergo verisimile non est, quod Deus absque punctis verbum suum scribi voluerit, quando per sua organa in litteras illud redegit . . . quia Deus voluit Scripturam suam in se et per se esse claram, perspicuam et firmam, non autem ab hominum inventis lucem mutuari.“ Si vero puncta postea essent addita, „Scripturam non esse a Deo per prophetas traditam quoad singula verba, cum sine punctis vocalibus verba nullo modo constare possint, proinde non totam Scripturam esse δεόπνευστον . . . nihil certi ex Scripturis colligi posse . . . neminem obligari, ut Scripturae credat. . . . Quae omnia cum sint
Loci theolog. I 94 sqq.
Ib. 119 sqq.
Ib. 121 sqq.