De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 219

iubentur doctrinam suam scripto complecti; neque enim omnes gentes etiam secuturi temporis viva voce absque scripto docere poterant. Non omnes quidem apostoli scripserunt, quia sufficiebat, ut nonnulli scriberent, ceteri vero auditores suos ad haec scripta remitterent. Qui vero scribere deberent, „ex peculiari Dei instinctu et familiari Spiritus Sancti alloquio cognoscere potuerunt“. „Nisi Scriptura illa esset divina et a divino mandato profecta, utique nec testimonium posset esse divinum. Testis in iudicio non requisitus audiri non debet.“ Ianvero apostoli scriptis testati sunt, ergo mandatum habuerunt. Ioannes in Apoc. diserte dicit se divinum mandatum scribendi accepisse. Propterea etiam Spiritus Sanctus scripta illa testimonia miraculis comprobavit. „Occasiones scribendi apostolis exterius oblatae non tollunt internum scribendi mandatum, sed illud potius stabiliunt, cum mirabili divinae providentiae dispositione occasiones illae apostolis oblatae fuerint et ad eas interior Spiritus Sancti impulsus postea accesserit, quo permoti manum scriptioni adhibuerunt.“

226. Cap. 3: Auctoritas Scripturae absoluta pendet a solo Deo, qui eam inspiravit. Si quaeritur, quomodo nobis innotescat haec auctoritas, distinguendum est inter fideles et infideles. „Qui sunt in ecclesia, illi sponte agnoscunt divinam Scripturae auctoritatem eamque αὐτόπιστον et ἀξιόπιστον esse statuunt. Quomodo enim ecclesiae filii de veritate fundamenti, cui ecclesia innititur, dubitare poterunt? Quomodo de auctoritate verbi divini in Scripturis contenti possunt quaerere, qui vim et efficaciam verbi in corde suo ipsimet sentiunt et per illud ad vitam aeternam sese regenitos esse agnoscunt?“ Infideles, qui non sunt contumaces, „tribus testimoniorum generibus convinci possunt. Primum est internum Spiritus Sancti testimonium. . . . Secundum continet interna χριτήρια, ipsi Scripturae insita, quorum quaedam petuntur ex causis, quaedam ex effectis, quaedam ex subiecto, quaedam ex adiunctis. Talia χριτήρια sunt antiquitas, rerum maiestas, sermonis singularitas, perpetua conformitas, prophetiae de rebus futuris dignitas, complementi veritas, miraculorum, quibus doctrina illa confirmata est, divinitas, diabolici adversus eam furoris immanitas, ipsius Scripturae in persuadendo et permovendo efficacitas etc. Tertium continet omnis generis testimonia externa, inter quae eminet ecclesiae testificatio, ad quam accedit martyrum obsignatio.“ Ceterum ipsis credentibus Scriptura est primum principium; prima autem principia non probantur, sed per se cognoscuntur et admittuntur .

Cap. 6 est longus discursus de libris canonicis et apocryphis, ex quo maxime haec notanda sunt. Ut liber sit canonicus Veteris Testamenti, necessario scriptus esse debet lingua prophetica, i. e. hebraica. Unde concludendum libros, qui hodie non exstent lingua hebraica scripti, non esse canonicos. „Si enim canonici essent, divina providentia numquam permisisset textum eorum originalem deperditum fuisse.“ Ex eadem ratione admittendum non est textum hebraicum nunc aliis characteribus scribi, quam olim e manu Moysis et prophetarum processerit. Nam „Scripturae Sacrae auctoritas et maiestas suadet, ut statuamus characteres, quibus Moyses et prophetae divinam revelationem scripserunt, non fuisse deperditos, sed Iudaeos litteris illis semper fuisse usos, quibus Deus ipse decalogum digito suo tabulis lapideis insculpsit. et quibus sancti Dei homines libros canonicos conscripserunt“ .

Ib. 13 sqq.

Ib. 22 sqq.

Ib. 32 sqq.