De inspiratione sacrae scripturae
p. 222
dictata sunt“. Inspiratio, etsi distinguitur a revelatione, qua abscondita manifestantur, tamen et ipsa est „actio Spiritus Sancti, qua actualis rerum cognitio intellectui creato supernaturaliter infunditur“, sed ad scribendum. Quandoque tamen „divina mysteria inspirando revelantur et revelando inspirantur“. Qu. 4: Spiritus Sanctus „etiam ipsamet verba et voces omnes ac singulas individualiter sacris scriptoribus suppeditavit, inspiravit et dictavit“. Stili diversitas inde explicatur, quod Spiritus Sanctus sese singulorum indoli attemperavit et accommodavit. Quo factum est, ut sacri scriptores iis verbis uterentur, quibus extra tempus inspirationis ex proprio arbitrio usi essent; nunc autem Spiritus Sanctus haec eadem verba ipsis dictavit in calamum. Qu. 5: Sacra Scriptura immunis est ab errore in omnibus, quae refert, etiamsi sunt solum „historica, chronologica, topographica, onomastica; nullaque ignorantia, incogitantia aut oblivio, nullus memoriae lapsus Spiritus Sancti amanuensibus in consignandis sacris litteris tribui potest aut debet“. Neque ulla facienda est distinctio inter res graviores et leviores. Qu. 6: „Stilus Novi Testamenti ab omni barbarismorum et soloecismorum labe immunis est.“ Hebraismos autem Deus intendit, ut mirabilis quaedam esset conformitas inter Testamentum Vetus et Novum. Itaque etsi gentilis comparans Novum Testamentum cum scriptis auctorum classicorum non posset non agnoscere in eo barbarismos et soloecismos, Christianus tamen sciens esse stilum Spiritus Sancti „quoad singulas voces, phrases ac constantiones“, blasphemus esset, si vellet loqui de soloecismis et barbarismis, cum hac ratione ipsum Deum accusaret, „qui verba ipsa et phrases illis infudit situmque et nexum verborum dictavit et inspiravit“. Plurima alia, quae Quenstedt exponit, sunt repetitiones eorum, quae iam a Gerhardo audivimus.
230. Eadem docet Calovius, qui ipse quoque et rebus et verbis et punctis vocalibus etc. divinam originem attribuit. Quare ait: „Impia est et profana audacia in verbo Dei vel apicem mutare et pro spiritu aspero lenem et vice versa substituere, cum quivis etiam apex teste Christo sit caelo terraque potentior, nec ulla supererit certitudo Scripturae, si haec admittatur mutandi licentia“ (in Hebr 1, 13). In „Systemate loc. theol.“ I, c. 4 (p. 448 sqq) theoriam inspirationis exponit. Eum plane consentire cum Quenstedt, patet e. g. ex argumento, quo excludit omnem errorem a Sacra Scriptura.
„Sacrarum litterarum auctores . . . manus tantum fuerunt ac calamus Spiritus Sancti, qui fallere et falli non potest nec errare aut labi memoria.“ Iamvero omnia et singula verba Scripturae prophetis et apostolis a Spiritu Sancto in calamum dictata sunt. Ideo „nec ea tantum credenda verissima, quae ad fidem et mores spectantia in Scriptura traduntur, sed etiam alia quaecumque in eadem occurrentia, cum ab immediato divino impulsu profecta sint et eum agnoscant omnia auctorem, qui nullo modo errare aut falli potest; nec falsitas, error aut lapsus ullus scriptori θεονεύστῳ adscribi potest, quin eiusdem Deus ipse arguatur“. Cum Sacra Scriptura sit verbum Dei, verbum autem Dei ex natura sua sit Spiritus et vita, in ipsa Scriptura est virtus salvifica. Virtus enim, quae est in Deo per essentiam, communicata est humanitati Christi, sacramentis, Scripturae. Et in sacramentis quidem est